Quum ergo venisset beatus Franciscus ad locum ubi erat ille novitius, dixit ille novitius: “Pater, mihi esset magna consolatio habere psalterium, sed licet generalis illud mihi concesserit, tamen vellem ipsum habere, pater, de conscientia tua.” Cui beatus Franciscus respondit: “Carolus imperator, Rolandus et Oliverus et omnes palatini et robusti viri qui potentes fuerunt in proelio, prosequendo infideles cum multa sudore et labore usque ad mortem, habuerunt de illis victoriara memorialiter, et ad ultimum ipsi sancti martyres sunt mortui pro fide Christi in certamine. Nunc autem multi sunt qui sola narratione eorum quae illi fecerunt volunt recipere honorem et humanam laudem. Ita et inter nos sunt multi qui solum recitando et praedicando opera quae sancti fecerunt volunt recipere honorem et laudem; ... postquam habueris psalterium, concupisces et volueris habere breviarium; et postquam habueris breviarium, sedebis in cathedra tanquam magnus prelatus et dices fratri tuo:—Apporta mihi breviarium!”
Haec autem dicens beatus Franciscus cum magno fervore spiritus accepit de cinere et posuit super caput suum, et ducendo manum super caput suum in circuitu sicut ille qui lavat caput, dicebat: “Ego breviarium! ego breviarium!” et sic reiteravit multoties ducendo manum per caput. Et stupefactus et verecundatus est frater ille ... Elapsis autem pluribus mensibus quum esset beatus Franciscus apud locum sanctae Mariae de Portiuncula, juxta cellam post domum in via, praedictus frater iterum locutus est ei de psalterio. Cui beatus Franciscus dixit: “Vade et facias de hoc sicut dicet tibi minister tuus!” Quo audito, frater ille coepit redire per viam unde venerat. Beatus autem Franciscus remanens in via coepit considerare illud quod dixerat illi fratri, et statim clamavit post cum, dicens: “Expecta me, frater! expecta!” Et ivit usque ad eum et ait illi: “Revertere mecum, frater, et ostende mihi locum ubi dixi tibi quod faceres de psalterio sicut diceret minister tuus.” Quum ergo pervenissent ad locum, beatus Franciscus genuflexit coram fratre illo, et dixit: “Mea culpa, frater! mea culpa! quia quicunque vult esse frater Minor non debet habere nisi tunicam, sicut regula sibi concedit, et cordam et femoralia et qui manifesta necessitate coguntur calciamenta.”