She eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 465 pages of information about She.

She eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 465 pages of information about She.

Amenartas, e genere regio Egyptii, uxor Callicratis, sacerdotis Isidis, quam dei fovent demonia attendunt, filiolo suo Tisistheni jam moribunda ita mandat:  Effugi quodam ex Egypto, regnante Nectanebo, cum patre tuo, propter mei amorem pejerato.  Fugientes autem versus Notum trans mare, et viginti quatuor menses per litora Libye versus Orientem errantes, ubi est petra quedam magna sculpta instar Ethiopis capitis, deinde dies quatuor ab ostio fluminis magni ejecti partim submersi sumus partim morbo mortui sumus:  in fine autem a feris hominibus portabamur per paludes et vada, ubi avium multitudo celum obumbrat, dies decem, donec advenimus ad cavum quendam montem, ubi olim magna urbs erat, caverne quoque immense; duxerunt autem nos ad reginam Advenaslasaniscoronantium, que magica utebatur et peritia omnium rerum, et saltem pulcritudine et vigore insenescibilis erat.  Hec magno patris tui amore perculsa, primum quidem ei connubium michi mortem parabat; postea vero, recusante Callicrate, amore mei et timore regine affecto, nos per magicam abduxit per vias horribiles ubi est puteus ille profundus, cujus juxta aditum jacebat senioris philosophi cadaver, et advenientibus monstravit flammam Vite erectam, instar columne voluntantis, voces emittentem quasi tonitrus:  tunc per ignem impetu nocivo expers transiit et jam ipsa sese formosior visa est.

Quibus factis juravit se patrem tuum quoque immortalem ostensuram esse, si me prius occisa regine contubernium mallet; neque enim ipsa me occidere valuit, propter nostratum magicam cujus egomet partem habeo.  Ille vero nichil hujus generis malebat, manibus ante oculos passis, ne mulieris formositatem adspiceret:  postea illum magica percussit arte, at mortuum efferebat inde cum fletibus et vagitibus, et me per timorem expulit ad ostium magni fluminis, velivoli, porro in nave, in qua te peperi, vix post dies huc Athenas vecta sum.  At tu, O Tisisthenes, ne quid quorum mando nauci fac:  necesse enim est mulierem exquirere si qua Vite mysterium impetres et vindicare, quautum in te est, patrem tuum Callieratem in regine morte.  Sin timore sue aliqua causa rem reliquis infectam, hoc ipsum omnibus posteris mando, dum bonus quis inveniatur qui ignis lavacrum non perhorrescet, et potentia dignus dominabitur hominum.

Talia dico incredibilia quidem at minime ficta de rebus michi cognitis.

Hec Grece scripta Latine reddidit vir doctus Edmundus de Prato, in Descretis Licenciatus, e Collegio Exoniensi Oxoniensi doctissimi Grocyni quondam e pupillis, Idibus Aprilis Anno Domini MCCCCLXXXXV deg..

“Well,” I said, when at length I had read out and carefully examined these writings and paragraphs, at least those of them that were still easily legible, “that is the conclusion of the whole matter, Leo, and now you can form your own opinion on it.  I have already formed mine.”

“And what is it?” he asked, in his quick way.

Copyrights
Project Gutenberg
She from Project Gutenberg. Public domain.