Italiae urbes quidem omnes fere [5]rebus Caesaris favebant et eum benigne exceperunt. Qua re commotus Pompeius ante Caesaris adventum Roma excessit et Brundisium[6] pervenit, inde [7]paucis post diebus cum omnibus copiis ad Epirum mare transiit. Eum Caesar cum septem legionibus et quingentis equitibus secutus est, et insignis inter Caesaris comitatum erat Publius.
Pluribus levioribus proeliis factis, tandem copiae adversae ad Pharsalum[8] in Thessalia sitam castra posuerunt. Cum Pompei exercitus esset bis tantus quantus Caesaris, tamen erant multi qui veteranas legiones quae Gallos et Germanos superaverant vehementer timebant. Quos[9] [10]ante proelium commissum Labienus[11] legatus, qui ab Caesare nuper defecerat, ita adlocutus est: “[12]Nolite existimare hunc esse exercitum veteranorum militum. Omnibus interfui proeliis[13] neque temere incognitam rem pronuntio. Perexigua pars illius exercitus qui Gallos superavit adhuc superest. Magna pars occisa est, multi domum discesserunt, multi sunt relicti in Italia. Hae copiae quas videtis in [14]citeriore Gallia nuper conscriptae sunt.” Haec[15] cum dixisset, iuravit se nisi victorem in castra non reversurum esse. [16]Hoc idem Pompeius et omnes reliqui iuraverunt, et magna spe et laetitia, sicut certam ad victoriam, copiae e castris exierunt.
Item Caesar, animo[17] ad dimicandum paratus, exercitum suum eduxit et septem cohortibus [18]praesidio castris relictis copias triplici acie instruxit. Tum, militibus studio pugnae ardentibus, tuba signum dedit. Milites procurrerunt et pilis missis gladios strinxerunt. Neque vero virtus hostibus defuit. Nam et tela missa sustinuerunt et impetum gladiorum exceperunt et ordines conservaverunt. Utrimque diu et acriter pugnatum est nec quisquam pedem rettulit. Tum equites Pompei aciem Caesaris circumire conati sunt. Quod[19] ubi Caesar animadvertit, tertiam aciem,[20] quae ad id tempus quieta fuerat, procurrere iussit. Tum vero integrorum impetum[21] defessi hostes sustinere non potuerunt et omnes terga verterunt. Sed Pompeius de fortunis suis desperans se in castra equo contulit, inde mox cum paucis equitibus effugit.
[Footnote 1: With ne:
... quidem\ the emphatic word stands between
the two.]
[Footnote 2: The Civil War was caused by the jealousy and rivalry between Caesar and Pompey. It resulted in the defeat and subsequent death of Pompey and the elevation of Caesar to the lordship of the Roman world.]
[Footnote 3: hostem\, predicate accusative, Sec. 501.22.]
[Footnote 4: The Rubicon was a small stream in northern Italy that marked the boundary of Caesar’s province. By crossing it with an armed force Caesar declared war upon Pompey and the existing government. Caesar crossed the Rubicon early in the year 49 B.C.]
[Footnote 5: rebus
Caesaris favebant\, _favored Caesar’s side_.
In
what case is rebus\?]