Latin for Beginners eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 433 pages of information about Latin for Beginners.

Latin for Beginners eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 433 pages of information about Latin for Beginners.

Inita aestate Caesar litteris certior fiebat et per exploratores cognoscebat pluris civitates Galliae novis rebus studere,[1] et contra populum Romanum coniurare[1] obsidesque [2]inter se dare,[1] atque cum his Germanos quosdam quoque sese coniuncturos esse.[1] His litteris nuntiisque commotus Caesar constituit quam celerrime in Gallos proficisci,[3] ut eos inopinantis opprimeret, et Labienum legatum cum duabus legionibus peditum et duobus milibus equitum in Germanos mittere.[3] [4]Itaque re frumentaria comparata castra movit.  Ab utroque[5] res bene gesta est; nam Caesar tam celeriter in hostium finis pervenit ut spatium [6]copias cogendi non daretur[4]; et Labienus de Germanis tam grave supplicium sumpsit ut nemo ex ea gente in reliquum tempus Gallis auxilium dare auderet.[7]

Hoc iter in Germaniam Publius quoque fecit et, [8]cum ibi moraretur, multa mirabilia vidit.  Praesertim vero ingentem silvam mirabatur, quae tantae magnitudinis esse dicebatur [9]ut nemo eam transire posset, nec quisquam sciret aut initium aut finem.  Qua de re plura cognoverat a milite quodam qui olim captus a Germanis multos annos ibi incoluit.  Ille[10] de silva dicens, “Infinitae magnitudinis est haec silva,” inquit; “nee quisquam est [11]huius Germaniae [12]qui initium eius sciat aut ad finem adierit.  Nascuntur illic multa talia animalium genera qualia reliquis in locis non inveniuntur.  Sunt boves qui unum[13] cornu habent; sunt etiam animalia quae appellantur alces.  Hae nullos crurum[14] articulos habent.  Itaque, si forte conciderunt, sese erigere nullo modo possunt.  Arbores habent pro[15] cubilibus; ad eas se applicant atque ita reclinatae quietem capiunt.  Tertium est genus eorum qui uri appellantur.  Hi sunt paulo minores elephantis.[16] Magna vis eorum est et magna velocitas.  Neque homini neque ferae parcunt.[17]”

    [Footnote 1:  Observe that all these infinitives are in indirect
    statements after certior fiebat\, _he was informed_, and
    
cognoscebat\, he learned.  Cf.  Sec. 501.48, 49.]

    [Footnote 2:  inter se\, _to each other_.]

    [Footnote 3:  proficisci, mittere\.  These infinitives depend upon
    
constituit\.]

[Footnote 4:  Before beginning a campaign, food had to be provided.  Every fifteen days grain was distributed.  Each soldier received about two pecks.  This he carried in his pack, and this constituted his food, varied occasionally by what he could find by foraging.]

    [Footnote 5:  Abl. of personal agent, Sec. 501.33.]

    [Footnote 6:  copias cogendi\, Sec. 501.37.1.]

    [Footnote 7:  daretur, auderet\, Sec. 501.43. auderet\ is not from
    audio\.]

    [Footnote 8:  cum ... moraretur\, Sec. 501.46.]

    [Footnote 9:  ut ... posset, ... sciret\, Sec. 501.43.]

    [Footnote 10:  Ille\, subj. of inquit\.]

Copyrights
Project Gutenberg
Latin for Beginners from Project Gutenberg. Public domain.