Latin for Beginners eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 433 pages of information about Latin for Beginners.

Latin for Beginners eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 433 pages of information about Latin for Beginners.

LX.  THE BELT OF HIPPOL’YTE, QUEEN OF THE AMAZONS

Gens Amazonum[1] dicitur[2] omnino ex mulieribus fuisse.  Hae cum viris proelium committere non verebantur.  Hippolyte, Amazonum regina, balteum habuit pulcherrimum.  Hunc balteum possidere filia Eurysthei vehementer cupiebat.  Itaque Eurystheus iussit Herculem impetum in Amazones facere.  Ille multis cum copiis navem conscendit et paucis diebus in Amazonum finis pervenit, ac balteum postulavit.  Eum tradere ipsa Hipporyte quidem cupivit; reliquis tamen Amazonibus[3] persuadere non potuit.  Postridie Hercules proelium commisit.  Multas horas utrimque quam fortissime pugnatum est Denique tamen mulieres terga verterunt et fuga salutem petierunt.  Multae autem captae sunt, in quo numero erat ipsa Hippolyte.  Hercules postquam balteum accepit, omnibus captivis libertatem dedit.

    [Footnote 1:  A fabled tribe of warlike women living in Asia Minor.]

    [Footnote 2:  omnino\, etc., _to have consisted entirely of women._]

    [Footnote 3:  Amazonibus\, Sec. 501.14.]

  [Illustration:  HERCULES ET CERBERUS]

THE DESCENT TO HADES AND THE DOG CER’BERUS

Iamque unus modo e duodecim laboribus relinquebatur sed inter omnis hic erat difficillimus.  Iussus est enim canem Cerberum[4] ex Orco in lucem trahere.  Ex Orco autem nemo antea reverterat.  Praeterea Cerberus erat monstrum maxime horribile et tria capita habebat.  Hercules postquam imperia Eurysthei accepit, statim profectus est et in Orcum descendit.  Ibi vero non sine summo periculo Cerberum manibus rapuit et ingenti cum labore ex Orco in lucem et adurbem Eurysthei traxit.

Sic duodecim labores illi[5] intra duodecim annos confecti sunt.  Demum post longam vitam Hercules a deis receptus est et Iuppiter filio suo dedit immortalitatem.

    [Footnote 4:  The dog Cerberus guarded the gate of Orcus, the abode
    of the dead.]

    [Footnote 5:  illi\, _those famous._]

  [Illustration:  PUERI ROMANI]

P. CORNELIUS LENTULUS:  THE STORY OF A ROMAN BOY[1]

LXI.  PUBLIUS IS BORN NEAR POMPE’II

P. Cornelius Lentulus,[2] adulescens Romanus, amplissima familia[3] natus est; nam pater eius, Marcus, erat dux peritissimus, cuius virtute[4] et consilio multae victoriae reportatae erant; atque mater eius, lulia, a clarissimis maioribus orta est.  Non vero in urbe sed ruri[5] Publius natus est, et cum matre habitabat in villa quae in maris litore et sub radicibus magni montis sita erat.  Mons autem erat Vesuvius et parva urbs Pompeii octo milia[6] passuum[7] aberat.  In Italia antiqua erant plurimae quidem villae et pulchrae, sed inter has omnis nulla erat pulchrior quam villa Marci Iuliaeque.  Frons villae muro a maris fluctibus muniebatur.  Hinc mare et litora

Copyrights
Project Gutenberg
Latin for Beginners from Project Gutenberg. Public domain.