Dixerat; interea
medium Sol attigit orbem,
Et totum jubar explicuit:
quum creber ad auras
Auditur fragor, et volucres
per inania coeli
Hinc atque hinc fugiunt nubes:
dant flumina murmur
Insolitum, vastaeque tremunt
sine flamine sylvae.
Obstupuere omnes: subito
quum lumine nimbus
Signat iter coelo, et radiis
totum aethera complet:
Collesque fluviique micant,
pulsisque tenebris
Laetantur sylvae: veluti
quum Luna coruscam
Extendit per aperta facem.
Sacer erubuit Sol,
Agnovitque Deum, densisque
recessit in umbris.
Attoniti siluere viri, manibusque
remissis
Sponte cadunt tela: insolito
ferus ipse timore
Diriguit ductor, stravitque
in pulvere corpus.
Quum subito nova vox, mille
haud superanda procellis,
Excidit, et juveni trepidantia
pectora complet:
“Quo gressus,
vesane rapis? quaeve effera menti
Impulit infandum dementia
inire laborem,
Et gentes vexare pias?
Huc flecte superbos,
Huc oculos; ego sum, quem
vana fraude lacessis,
Tartarei domitor regni, prolesque
Tonantis.
Flecte viam ventis, mota quate
littora dextra,
Siste maris cursum, aut medio
rape sidera coelo;
Non tamen hoc facies; neque
enim gens concidet unquam
Nostra, nec humani patietur
damna tumultus.
Caede Deo tandem, et caeptos
compesce furores.”
Tum vero ingenti
pressus formidine mentem
Intremuit juvenis, rupitque
has pectore voces:
“Cedo equidem, victusque
abeo: tu, maxime rerum,
Suffice consilia, atque errantes
dirige gressus.
Immanes fugere animi, et qua
ducis eundum est.
Sit modo fas te, Christe,
sequi!” Nec plura locuto
Intonuere poli, et mediam
inter fulgura vocem
Audiit: “Infaustos
animis depone timores,
Vicinamque urbem et celsae
pete tecta Damasci.
Ipse adero, rerumque oculis
arcana recludam.
Eia age, carpe viam, et permissis
utere fatis.”
Hoc Deus, et sese
nubis caligine septum
Claudit inaccessa; tellus
tremit, et sonat aether,
Terque per attonitos vibrantur
fulmina campos.
Jamque novae exierant flammae,
et Sol redditus orbi:
Assistunt Domino turmae, gelidamq.
resurgens
Linquit humum Saulus:
sed non redit ossibus ardor,
Non oculis lumen; subitis
exterrita monstris
Haud aliter juveni stupuerunt
pectora, quam cum
Fulmina si flammis straverunt
forte bisulcis
Coniferam pinum, aut surgentem
in sidera quercum,
Agricola exsurgit conterritus,
et pede lustrat
Exustum nemus, et pallentes
sulphure campos.
Explorat late noctem, caecosq.
volutat
Hinc atq. hinc oculos, et
ab omni nube Tonantes
Expectat vocem. Interea
regione viarum
Progreditur nota, et Syriam
defertur ad urbem:
Non, oriens qualem nuper Sol
viderat, acri