Effudit Chaos, et primi exsiluere planetae
Cursibus, atque novum stupuerunt saecula Solem;
Tunc radiis fulsere Arcti, secuitque profundas
Orion tenebras: molli et formosior igne
Luna per aequoreos radiavit pallida fluctus.
Quacunque aspicio, tremulus per coerula crescit
Ardor, et innumeros stupeo lucescere soles.
Talia miranti
sacra formidine tota
Mens rapitur: videor
stellantia visere templa
Numinis, argenteamque domum,
lucisque recessus,
Solus ubi in vacuo regnat
Pater orbis, et, igne
Cinctus inexhausto, devolvit
stamina fati,
AEquatoque regit varium discrimine
mundum.
At tu corporeis
anima haud retinenda catenis,
Libera quae letho perrumpis
claustra sepulchri,
Sublimi spectes etiam nunc
lumine mundum,
Sideraque, et longo fulgentes
limite soles:
Haec tua sunt: toto hoc
quondam versaberis orbe
Devia, et in cunctis pandes
regionibus alas.
Erroris fugient nebulae; fatique
licebit
Explorare vias, unumque per
omnia Numen.
Barbarus evictis referat Sesostris
ab Indis
Signa; triumphanti se jactet
in axe Philippus,
Laeteturque suum spectans
Octavius orbem:
Te majora manent: nullis
obnoxia curis
Regna petis, domitaque nitet
victoria morte.
III.
DIVI PAULI CONVERSIO.
Humentes abiere umbrae, et
jam lampada opaco
Extulit Oceano Phoebus, noctemque
fugavit;
Jamque, brevem excutiens somnum,
rapit arma Sauelus,
Ingrediturque iter; hunc denso
circum undique ferro
Agmina funduntur, strictisque
hastilibus horret
Omne solum, et tremulus telorum
it ad aethera fulgor.
Corripuere viam celeres:
jamque alta Damasci
Maenia cernuntur, raraeque
ex aequore turres.
Laetatur spectans, immensaque
pectore versat
Funera, sanguineumque videt
fluere undique rivum,
Invisamque una gentem miscere
ruina
Posse putat: summa veluti
de rupe leaena
Sopitas prospectat oves, ubi
plurima toto
Incumbit nox campo, illunemque
aethera condit.
Haud aliter furit, et flammantia
lumina torquens
Talia voce refert: “Magni
regnator Olympi,
Ultricem firma dextram, justoque
furori
Annue, et ipse novam spira
in mea pectora flammam.
Robora da gladiis insueta,
adde ignibus iras,
Sic ego templa tua et sacros
spernentia ritus
Pectora confundam; fausto
sic numine laetus
Relliquias vincam sceleris:
vastam ipse ruinam
Aspicies, pater, et stellanti
summus ab arce
Accipies gemitus morientum,
et fulmine justum
Confirmabis opus: laetabitur
aethere toto
Sancta cohors, magnique ibunt
longo ordine patres
Visuri exitium, et pravorum
fata nepotum!”