Lege orbis caruit: leges ignavior aetas
Excoluit, patrium descruitque decus.
Ut culpent homines, Dis haec laudare necesse est;
Nec pudet auctores fraudis habere Deos.
AEtheriam bello rapuisti, Jupiter, arcem;
Quam, dicat genitor si tibi, Redde; neges.
Fertur Atlantiades, nobis venerabile numen,
Surripuisse omni plusve minusve Deo.
Legiferos alii celebrent justosque poetae;
Maeonides nostri nominis auctor erit.
Sisyphium canit ille ducem, canit inclyta Achillis
Pectora: praedonum ductor uterque fuit.
Lyrnessum AEacides, Ciconas vastavit Ulysses:
Num facta est tali gloria clade minor?
Tu quoque pro rapta pugnabas, Romule, turba,
Et fur imperium furibus ipso dabas.
Armiger ipse Jovis, qui praeda vivit et armis,
Inter aves primum nomen habere solet.
At vaga turba sumus. Vaga erat Tirynthia virtus;
Quam tamen in coelum sacra Camaena vehit
Anne viro, lucrum trans aequora longa secuto,
Dedecori est tantas explicuisse vias?
Si genus in toto quaeris felicius orbe,
Falleris: est nobis aemula vita Deum.
Nec fora, nec leges colimus; nec aratra subimus;
Praedandi est solus militiaeque labor:
Seu ruimus per aperta maris, seu cingimus igne
Maenia, seu cultis exspatiamur agris.
Oppida quum positis florent ingloria bellis,
Fortia pax alta corda quiete tenet:
At nobis medio Fama est quaesita periclo,
Quoque magis durum est, hoc magis omne placet.
Plurima quid referam? Si tu ista refellere nescis,
Vicimus, inque auras crimen inane fugit.
II.
[Greek:
—— Antolas ego
Astron
edeixa, tas te dyskritous dyseis.] AESCH.
Densantur tenebrae: subsidunt
ultima venti
Murmura, tranquillumque silet
mare: Somnus ab alto
Advehitur gelidis, spargitque
silentia pennis.
Musarum intentus studiis,
taciturna per arva
Deferor, herbosamque premunt
vestigia vallem
Somnus babet pecudes:
humili de cespite culmen
Apparet rarum, et sparsae
per pascua quercus.
Fons sacer, irriguos ducens
cum murmure flexus,
Vicinum reddit fluvio nemus:
aequore puro
Vibrantes cerno stellas, atque
ordine longo
Lucida perspicuis simulacra
natantia lymphis.
Fulgore assiduo
et vario convexa colore
Ardebant nuper: rapidi
violentia coeli
Torrebat pecudes, et languida
rura premebat.
Nunc sedata novos spirat Natura
decores,
Regalique magis forma nitet.
AEthere toto
Se stellae agglomerant:
micat almo lumine campus
Caerulus, et densis variantur
nubila signis.