The same Pope Leo, having in a Council at Rome passed sentence upon Hilary Bishop of Arles, for what he had done by a Provincial Council in Gallia, took occasion from thence to procure the following Edict from the Western Emperor Valentinian III. for the more absolute establishing the authority of his See over all the Churches of the Western Empire.
Impp. Theodosius & Valentinianus AA. Aetio Viro illustri, Comiti & Magistro utriusque militiae & Patricio.
Certum est & nobis & imperio nostro unicum esse praesidium in supernae Divinitatis favore, ad quem promerendum praecipue Christiana fides & veneranda nobis religio suffragatur. Cum igitur Sedis Apostolicae Primatum sancti Petri meritum, qui princeps est Episcopalis coronae & Romanae dignitas civitatis, sacrae etiam Synodi firmavit auctoritas: ne quid praeter auctoritatem Sedis istius illicitum praesumptio attemperare nitatur: tunc enim demum Ecclesiarum pax ubique servabitur, si Rectorem suum agnoscat Universitas. Haec cum hactenus inviolabiliter suerint custodita, Hilarius Arelatensis, sicut venerabilis viri Leonis Romani Papae fideli relatione comperimus, contumaci ausu illicita quaedam praesumenda tentavit, & ideo Transalpinas Ecclesias abominabilis tumultus invasit, quod recens maxime testatur exemplum. Hilarius enim qui Episcopus Arelatensis vocatur, Ecclesiae Romanae urbis inconsulto Pontifice indebitas sibi ordinationes Episcoporum sola temeritate usurpans invasit. Nam alios incompetenter removit; indecenter alios, invitis & repugnantibus civibus, ordinavit. Qui quidem, quoniam non facile ab his qui non elegerant, recipiebantur, manum sibi contrahebat armatam, & claustra murorum in hostilem morem vel obsidione cingebat, vel aggressione reserabat, & ad sedem quietis pacem praedicaturus per bella ducebat: His talibus contra Imperii majestatem, & contra reverentiam Apostolicae Sedis admissis, per ordinem religiosi viri Urbis Papae cognitione discussis, certa in eum, ex his quos male ordinaverat, lata sententia est. Erat quidem ipsa sententia per Gallias etiam sine Imperiali Sanctione valitura: quid enim Pontificis auctoritate non liceret? Sed nostram quoque praeceptionem haec ratio provocavit. Nec ulterius vel Hilario, quem adhuc Episcopum nuncupare sola mansueta Praesulis permittit humanitas, nec cuiquam alteri ecclesiasticis rebus arma miscere, aut praeceptis Romani Antistitis liceat obviare: ausibus enim talibus fides & reverentia nostri violatur Imperii. Nec hoc solum, quod est maximi criminis, submovemus: verum ne levis saltem inter Ecclesias turba nascatur, vel in aliquo minui religionis disciplina videatur, hoc perenni sanctione discernimus; nequid tam Episcopis Gallicanis quam aliarum Provinciarum contra consuetudinem veterem liceat, sine viri venerabilis Papae Urbis aeternae auctoritate, tentare. Sed illis omnibusque pro lege sit, quicquid sanxit vel sanxerit Apostolicae Sedis auctoritas: ita ut quisquis Episcoporum