The Latin & Irish Lives of Ciaran eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 201 pages of information about The Latin & Irish Lives of Ciaran.

The Latin & Irish Lives of Ciaran eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 201 pages of information about The Latin & Irish Lives of Ciaran.

15.  Vir Dei, cum in usum [usus MSS.] pauperum bona monasterii distribueret, fratres super hoc conquirentes ad ipsum temere accedentes, dixerunt, “Discede,” inquierunt “a nobis, simul enim cohabitare non possumus.”  Quibus ipse acquiesce[n]s, et uale in Domino faciens, ad insulam quandam se transtulit [a. i. s. t. q.  R2] nomine Anginam; in qua insula fundato monasterio, multi undique properantes fama sanctitatis eius eos attrahente[ deg.15] seruicium Dei mancipauerunt.  Sub stricta instruens regula, uultu et habitu, sermone et uita, se eis in exemplum exhibuit.  Erat enim tanquam aquila prouocans ad uolandam pullos suos quantum ad contemplacionis sublimitatem; sed fraterna humilitate sicut minus [unus R2] ex eis uiuebat.  Erat enim in spiritualibus meditacionibus suspensus ad supera; infirma tum imbecillitate sic condescendebat ut quasi uideretur se inclinare ad infima.  Ipse quoque fide erat perfectus, caritate feruidus, spe gaude[n]s, corde mitis, ore affabilis,[ deg.16] paciens et longanimis, hospitalitate erat humanus, in operibus pietatis semper assiduus, benignus, mansuetus, pacificus, sobrius, et quietus.  Et ut multa breui concludam sermone, omnium uirtutum erat ornatus decore.  Hiis et huiuscemodi sollicitum impendens studium Marie contemplacioni ac Marthe erga temporalium dispensacionem ordinata succasione [succisione R2] adimplebat officium.  Nec potuit talis ac tante lucerne lumen sub modio abscondi, sed circumquoque gracie sue splendore diffuso mundum copiose illuminauerat irradiauit lumine.

16.  Erat nihilominus prophecie spiritu inspiratus, quam ex precedentibus et subsequentibus patet exemplis.  Quadam namque die uox cuiusdam nauigium postulantis aures ei[us] pulsauerat.  Tunc ait ad fratres; “Vocem,” inquit “eius audio quem Deus uobis preficiet abbatem; euntes ergo ipsum adducite.”  Illi itaque properauerunt, atque ad portum peruenientes quendam adolescentulum illiteratum inuenirent.  Quem negligentes adducere ad sanctum uirum reuersi neminem nisi adolescentulum illiteratum qui profugus in siluis errabat se inuenisse asseruerunt.  Sanctus autem Queranus ait; “Adducite” inquit “illum, et nolite futurum pastorem uestrum despicere.”  Qui adductus Dei inspiracione et sancti uiri instructione religionis habitum suscepit, et per modum literas didicit.  Ipse est enim sanctus Oenius, uir uite uenerabilis:  et, sicut sanctus ante predixit, fratribus per modum prefuit.

[Sidenote deg.17:  R2 129d] [Sidenote deg.18:  R1 164c]

17.  Elapso denique tempore, quidam uir sanctus nomine Dompnanus,[ deg.17] Mumoniensis genere, ad uirum Dei uisitandum peruenit.  Cumque ab eo sanctus Keranus causam aduentus scicitaretur, respondit se uelle locum habere in quo Dominum [habere in Deo R2] secure posset seruire.  Sanctus uero Keranus, non que sua[ deg.18] [supra R2] sed que Ihesu Christi querens ait “Hic” inquit “inhabita, et ego Deo duce locum habitandi alibi queram.”  Denique sacro eum comitante [conm.  MSS.] conuentu ad locum eius a Deo premonstratum profectus est, in quo celebri ac famoso monasterio constructo quod hodie Cluaynensis [Claynensis R2] appellatur ciuitas insignium miraculorum luce ipse, tanquam sol mundum istum ita illuminauit.

Copyrights
Project Gutenberg
The Latin & Irish Lives of Ciaran from Project Gutenberg. Public domain.