The Latin & Irish Lives of Ciaran eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 201 pages of information about The Latin & Irish Lives of Ciaran.

The Latin & Irish Lives of Ciaran eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 201 pages of information about The Latin & Irish Lives of Ciaran.
se uidisse attestatus est, quam uisionem sanctus Endeus interpretatus:  “Arbor” inquit “illa tu es, qui coram Deo et hominibus magnus eris, et per totam Hiberniam honorabilis, propter quod et tui adiutorii et gracie umbra a demoniis et aliis periculis protegetur uelut sub umbra arboris salutifere; plurimisque prope ac procul tuorum fructus operum subuenient.  Igitur secundum Dei imperium qui reuelat secreta, ad praeostensum accede locum, et ibi habita secundum graciam a Deo tibi datam.”  Confortatus ex huius uisionis interpretacione, paruit uerus obediens iussioni Sancti Endei patris sui spiritualis.

[Sidenote deg.13:  R2 129b]

12.  Et profectus in uiam inuenit quendam pauperem in itinere cui ab eo eleemosinam petenti casulam suam tribuit.  Cumque ad insulam Cathaci uenisset, beatus Senanus aduentum eius, Spiritu reuelante, didicit; eique obuiam ueniens quasi subridendo ait, “Nonne presbitero pudor est absque casula incedere?” Senanus enim in spiritu nouit quomodo ipse pauperi eam dedit.  Et ideo cum ca[ deg.13]sula ei occurreret.  Et ait Keranus, “Senior” inquit “meus sub uestimento suo casulam mihi aufert.”

[Sidenote deg.14:  R1 164a]

13.  Quam cum accepisset et gracias datori egisset, pro sancta colloquia ad cellam fratris sui Luctigernni [-gerimi R2] peruenit, ubi et alius frater eius Odranus [Ordanus R2] nomine erat.  Ibi aliquanto tempore moram traxit ac magister hospicium fuit.  Die uero quadam eo sub diuo legente in cimitherio, hospites ex improuise uenerunt, quos, librum oblitus apertum, ad hospicium adduxit; eorumque pedes deuote lauit, et cetera que eis necessaria erant propter Christum ministrauit.  Interea cum nocturne adessent tenebre, grandis facta est pluuia.  Sed Ille qui uellus Gedeonis ir[ deg.14]rorauit, at praeterea a rore intactum custodiuit, librum sancti Kerani sic ab ingruentibus aquis licet apertum [aquis hoc apertum R2] reserauit quod nec una gutta super eum cecidit.

14.  Monasterio in quo tunc uir Dei morabatur, erat quaedam insula uicina, quam seculares quidam inhabitabant, quorum tumultus uiros Dei multum molestabat.  Vnde contigit ut beatus Keranus, eorum inquietacione compulsus, ad stagnum accederet, et orationi se totum dans, elongationem illorum uexancium seruos Dei perueniuit.  Cum enim ab oratione cessaret, ecce subito insula cum stagno et habitatoribus in remotum locum secessit, ut ullatenus [nullatenus R2] habitatores eius eius [sic MSS.] amicos Altissimi possent turbare.  In Eius enim nomine hoc miraculum factum est qui Sodomam propter peccatum inhabitancium subuertit ac igne succendit.  Adhuc extant signa illius stagni, ubi ante erat.

[Sidenote deg.15:  R2 129c] [Sidenote deg.16:  R1 164b]

Copyrights
Project Gutenberg
The Latin & Irish Lives of Ciaran from Project Gutenberg. Public domain.