The Latin & Irish Lives of Ciaran eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 201 pages of information about The Latin & Irish Lives of Ciaran.

The Latin & Irish Lives of Ciaran eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 201 pages of information about The Latin & Irish Lives of Ciaran.
ueniam suppliciter postulant.  Qui memor sui Magistri pro Iudeis eum crucifigentibus orantis, sanctus pro illis licet indignis preces ad fortem pietatis effudit; et uirtute orationis eius potiti, ratem suam facillime ad aquam ducere potuerunt.  Pro munere uero huius beneficii, optinuit a latronibus capita suorum fratrum.  Acceptis uero hiis, ad locum ubi corpora iacuerant deueniens, Deum deuote rogauit ut omnipotenciam suam in seruorum suorum resuscitatione hac uite ostenderet.  Mirum quoque est quod narro, sed ueritate facti euidentissimum; capita corporibus coaptauit, ut illos uirtute sacre orationis ad uitam reuocauit, immo quod uerius est, reuocari meruit.  Hii quoque sic mirabiliter resuscitati, ligna secum ad monasterium transuexerunt.  Quam diu tamen uixerant [sic], cicatrices uulnerium in collis suis portauerunt.

[Sidenote deg.10:  R1 163c]

8.  Alio tempore cum peccora parentum in quodam loco custodiret, uacca una peperit coram eo uitulum.  Veniens uero imacie omnino confectus [canis][1] cupiens de hiis que cum uitulo cadunt de uentro matris [uentrem suum][2] implere, stetit coram pio pastore.  Cui ait “Commede, miser, uitulum istum, quia multum eo indi[ deg.10]ges.”  Canis uero iussa Querani complens, usque ad ossa uitulum commedit.  Redeunti uero Querano cum uaccis ad domum, illa ad memoriam reducens uitulum mugiendo huc illucque discurrebat.  Causam uero mugitus cognoscens mater Querani, cum indignatione puero ait “Redde uitulum, Quirane, etsi igne sit combustus uel aqua submersus.”  At ille iussis maternis parens, ad locum ubi uitulus erat commestus accedens, ossa eius collegit et uitulum resuscitauit.

[Sidenote deg.11:  R2 129a]

9.  Quodam tempore, transeunte eo per uiam, quidam mali[ deg.11]gno spiritu uexati canem ferocissimum excitauerunt ut sibi[3] [sic] noceret.  Sed confidens in Domino suo Queranus scuto deuote orationis se muniuit, ac dixit “Ne tradas bestis [sic R1, bestiis R2] animas confitentium tibi, Domine.”  Et mox canis ille mortuus est.

10.  Alio tempore solo eo in insula illa relicto, pauperem quendam audiuit in portu ignem sibi dari rogantem.  Erat enim iam frigidum tempus; sed ratem non habuit ut pauperis peticioni, licet multum desideraret, satisfaceret.  Et quia caritas omnia sustinet, ticionem ardentem in stagnum proiecit, et feruore [-rem MSS.] dilectionis mittentis in aquis preualente [preualens MSS.] ad pauperem usque peruenit.

[Sidenote deg.12:  R1 163d]

11.  Aliquandiu uero ibidem moratus homo Dei, cum licencia Nynnidi ad sanctum Endeum Arnensem abbatem properauit; qui in aduentu eius non modica perfundebatur leticia.  Nocte uero quadam sompniauit se uidisse iuxta ripam magni fluminis Synan arborem magnam frondosam et fructiferam que totam obumbrauit Hyberniam.  Quod sompnium beato Edeo indicauit crastina die [die omitted R2].  Sed et ipse Endeus eandem uisionem ea nocte [e.n. omitted R2][ deg.12]

Copyrights
Project Gutenberg
The Latin & Irish Lives of Ciaran from Project Gutenberg. Public domain.