5. Vna dierum ad regem quendam, Tuathlum nomine, pro cuiusdam ancille liberacione intercessurus accessit. Cumque regem deuote pro ea rogaret [pro ea deuote oraret R2] ac preces famuli Dei quasi deliramenta sperneret, nouam artem liberacionis eiusdem cogitans, semet ipsum regi seruiturum pro ipsa decreuit. Veniente autem eo domum in qua puella molebat, clause iam fores illi patuerunt. Intransque, alterum se illi[ deg.6] Paulinum episcopum exhibuit. Nec mora, rex illam emancipauit, et insuper Dei famulo suum indumentum donauit. Quod ille accipiens, continuo pauperibus distribuit.
[Sidenote deg.7: R2 128c]
6. Nocte quadam[ deg.7] contigit ut eum doctor egregius Finnianus cum annona frumenti ad molendinum transmitteret. Regulus uero quidam prope habitans, quendam de discipulis uiri Dei illuc aduenisse intelligens, carnes et ceruisiam ei per ministrum destinauit. Cumque illi exenium tanti uiri presentaret, respondit ipse, “Vt commune” inquit “sit fratribus, totum in os molendini proice.” Quod cum nuncius compleret, in farinam totum mutatum est. Quo audito, rex uillam in qua manebat cum omnibus bonis suis in perpetuam dedit illi; sed Keranus suo condonauit magistro, ibidem enim monasterium postea constructum est. Panis uero de illa farina factus, uelut caro et ceruisia fratribus sapiebat et eos sic recreabat.
[Sidenote deg.8: R1 163b] [Sidenote deg.9: R2 128d]
7. Transacto autem temporis spacio, accepta magistri sui licentia et benedictione, ad sanctum Nynnidum in quadam silua stagni Erny commorantem properauit. Et cum [cum omitted R2] illuc peruenisset, cum magno gaudio et caritate non ficta susceptus est. Cumque idem in moris ac uirtutum disciplina cotidie proficeret, quadam die ad nemora uicina cum fratribus ad scindenda ligna ut [ut omitted R2] uerus obediens properauit. Erat enim consuetudo in sacro illo collegio ut iii monachi cum seniore ad ligna deportanda secundum ordinem temporis semper irent. Cedentibus uero ceteris ligna, ipse seorsum [deorsum R2] Deum, secundum quod moris erat sibi, attente orabat. Interea quidam nefandi latrones, rate ad insulam illam transuecti, in prefatos fratros irruerunt, atque eos occiderunt, et eorum capita secum detuler[ deg.8]unt. Keranus uero, dum strepidum soc[i]orum [sic] percucientium non audiret, mirabatur; et propter admiracionem festine peruenit ad locum ubi eos laborantes reliquit. Viso quoque eo quod de fratribus actum est [est omitted R2], alta trahit ipse suspiria, et uehementer contristatus est. Secutus est quoque homisidas [sic R1] illos e uestigio, atque eos in portu ut suam nauiculam in portu ad aquam [aquas R2] deducerent desudantes, sed minime hoc facere potentes [fatentes R1, facientes R2] inuenit; sic uero [sic eis R2] Deus scapham[ deg.9] eorum terre conglutinauit ut nequaquam eam amouere potuissent. Et cum uoluntati Cunctipotentis contraire non possent, a uiro Dei tunc presente [-entem R2]