The Latin & Irish Lives of Ciaran eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 201 pages of information about The Latin & Irish Lives of Ciaran.

The Latin & Irish Lives of Ciaran eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 201 pages of information about The Latin & Irish Lives of Ciaran.

2.  Quum enim equus fili regis terrae illius subita morte periret, ac de eius casu iuuenis ille multum doleret, apparuit ei in sompnis uir uultus uenerabili ac rutilentis, qui eum prohibuit tristari pro morte equi, dicens ei, “Voca” inquit “sanctum puerum Keranum, qui aquam in os equi tui infundat, frontemque aspergat, et reuiuiscet.  Illum quoque pro resuscitatione eius munere debito dotabis.”  Cumque regis filius de sompno euigilasset, misit pro puero Kerano ut ad se ueneret; qui cum sui presentiam ei exhiberet, atque sompnium scriatim [seruatem or seritatem R1] audiret, secundum quod angelus illum docuit, equum aqua benedicta aspergens de morte resuscitauit.  Viso hoc magno miraculo, agrum fertilem et amplum rex terrae illius in honore Dei Omnipotentis, in cuius nomine equus suus est resuscitatus, sancto Kerano contulit.

3.  Accidit autem quadam die [q.d. omitted, R2] quod mater ipsius Kerani eum reprehenderet, eo quod mel siluestre, sicut ceteri pueri suis parentibus ferebant, non portaret.  Quod cum dilectus Deo et hominibus audiret, mentem eleuans ad Puerum illum qui subditus erat parentibus, aquam de fonte uicino allatam benedixit, in nomine Eius qui mel potens est producere de petra, et oleum de saxo durissimo; et mox aqua illa in mel dulcissimum, Deo cooperante, conuertitur, et sic matri defertur.  Hoc mel parentes eius sancto Dermicio diacono, cognomento Iusto, qui eum baptizauit, transmiserunt.

[Sidenote deg.4:  R1 162d] [Sidenote deg.5:  R2 128b]

4.  Lectis autem a[ deg.4] memorato sancto literarum rudimentis, beatum Cluayn Hir[ deg.5]ardensem abbatem, discendi causa, adire proposuit.  Et cum opere uellet complere quod animo cepit cogitare, uaccam unam a parentibus ad uictum sibi postulauit.  Sed cum eius peticionem mater eius non acquiesceret, celestis Pater, qui intimios [sic R1, intuitos R2] suos quantum mater filium diligit, desiderium dilecti sui adimplere non distulit.  Nam uacca una lactifera, una cum uitulo, consecuta est eum, acsi a suo pastore minaretur post eum.  Qui cum ad sacrum collegium sancti Fynniani uenisset, gaudium non modicum de eius aduentu omnes habuerunt.  Vacca uero, que secuta est eum, simul cum uitulo pascebatur, nec ubera materna sine licencia tangere attemptabat.  Keranus eius pascua sic discriminauit atque distinxit, ut tantum uitulum mater lambe[re]t, nec tamen ei ubera praeberet.  Istius uero uacce in tanta habundancia exubrabat lac, ut xii uiris cotidie distributum sufficientem copiam uictus praeberet.  Sanctus uero adolescens Keranus, diuine scripture intentus, inter condiscipulos suos sanctitate ac sapientia, uelut sidus perfulgidus inter alia [alique R2] sidera, emicabat.  Erat uero perfecte caritatis fragrantia plenus, et moris probitate, et uite sanctimonia, ac humilitatis dulcedine, presentibus et absentibus gratiosus, honorabilis, et admirabilis.

[Sidenote deg.6:  R1 163a]

Copyrights
Project Gutenberg
The Latin & Irish Lives of Ciaran from Project Gutenberg. Public domain.