Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

XLVI. 140.  Unum igitur par quod depugnet reliquum est, voluptas cum honestate.  De quo Chrysippo fuit, quantum ego sentio, non magna contentio.  Alteram si sequare, multa ruunt et maxime communitas cum hominum genere, caritas, amicitia, iustitia, reliquae virtutes:  quarum esse nulla potest, nisi erit gratuita.  Nam quae voluptate quasi mercede aliqua ad officium impellitur, ea non est virtus, sed fallax imitatio simulatioque virtutis.  Audi contra illos, qui nomen honestatis a se ne intellegi quidem dicant, nisi forte, quod gloriosum sit in volgus, id honestum velimus dicere:  fontem omnium bonorum in corpore esse, hanc normam, hanc regulam, hanc praescriptionem esse naturae, a qua qui aberravisset, eum numquam quid in vita sequeretur habiturum. 141.  Nihil igitur me putatis, haec et alia innumerabilia cum audiam, moveri?  Tam moveor quam tu, Luculle, neque me minus hominem quam te putaveris.  Tantum interest, quod tu, cum es commotus, adquiescis, adsentiris, approbas, verum illud certum, comprehensum, perceptum, ratum, firmum, fixum esse vis, deque eo nulla ratione neque pelli neque moveri potes:  ego nihil eius modi esse arbitror, cui si adsensus sim, non adsentiar saepe falso, quoniam vera a falsis nullo discrimine separantur, praesertim cum iudicia ista dialecticae nulla sint.

142.  Venio enim iam ad tertiam partem philosophiae.  Aliud iudicium Protagorae est, qui putet id cuique verum esse, quod cuique videatur:  aliud Cyrenaicorum, qui praeter permotiones intimas nihil putant esse iudicii:  aliud Epicuri, qui omne iudicium in sensibus et in rerum notitiis et in voluptate constituit.  Plato autem omne iudicium veritatis veritatemque ipsam abductam ab opinionibus et a sensibus cogitationis ipsius et mentis esse voluit. 143.  Num quid horum probat noster Antiochus?  Ille vero ne maiorum quidem suorum.  Ubi enim aut Xenocratem sequitur, cuius libri sunt de ratione loquendi multi et multum probati, aut ipsum Aristotelem, quo profecto nihil est acutius, nihil politius?  A Chrysippo pedem nusquam.

XLVII.  Quid ergo Academici appellamur? an abutimur gloria nominis? aut cur cogimur eos sequi, qui inter se dissident?  In hoc ipso, quod in elementis dialectici docent, quo modo iudicare oporteat verum falsumne sit, si quid ita conexum est, ut hoc, ‘si dies est, lucet,’ quanta contentio est!  Aliter Diodoro, aliter Philoni, Chrysippo aliter placet.  Quid? cum Cleanthe doctore suo quam multis rebus Chrysippus dissidet! quid? duo vel principes dialecticorum, Antipater et Archidemus, opiniosissimi homines, nonne multis in rebus dissentiunt? 144.  Quid me igitur, Luculle, in invidiam et tamquam in contionem vocas? et quidem, ut seditiosi tribuni solent, occludi tabernas iubes? quo enim spectat illud, cum artificia tolli quereris a nobis, nisi ut opifices concitentur? qui si undique omnes convenerint, facile contra vos incitabuntur.  Expromam primum illa invidiosa, quod eos omnis, qui in contione stabunt, exsules, servos, insanos esse

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.