Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.
quidem ista tua quo modo in veterem Academiam irruperit nescio:  illa vero ferre non possum, non quo mihi displiceant:  sunt enim Socratica pleraque mirabilia Stoicorum, quae [Greek:  paradoxa] nominantur, sed ubi Xenocrates, ubi Aristoteles ista tetigit? hos enim quasi eosdem esse voltis.  Illi umquam dicerent sapientis solos reges, solos divites, solos formosos? omnia, quae ubique essent, sapientis esse? neminem consulem, praetorem, imperatorem, nescio an ne quinquevirum quidem quemquam nisi sapientem? postremo, solum civem, solum liberum? insipientis omnis peregrinos, exsules, servos, furiosos? denique scripta Lycurgi, Solonis, duodecim tabulas nostras non esse leges? ne urbis quidem aut civitatis, nisi quae essent sapientium? 137.  Haec tibi, Luculle, si es adsensus Antiocho, familiari tuo, tam sunt defendenda quam moenia:  mihi autem bono modo, tantum quantum videbitur.

XLV.  Legi apud Clitomachum, cum Carneades et Stoicus Diogenes ad senatum in Capitolio starent, A. Albinum, qui tum P. Scipione et M. Marcello coss. praetor esset, eum, qui cum avo tuo, Luculle, consul fuit, doctum sane hominem, ut indicat ipsius historia scripta Graece, iocantem dixisse Carneadi:  ’Ego tibi, Carneade, praetor esse non videor, quia sapiens non sum:  nec haec urbs nec in ea civitas.’  Tum ille:  ‘Huic Stoico non videris.’  Aristoteles aut Xenocrates, quos Antiochus sequi volebat, non dubitavisset quin et praetor ille esset et Roma urbs et eam civitas incoleret.  Sed ille noster est plane, ut supra dixi, Stoicus, perpauca balbutiens. 138.  Vos autem mihi veremini ne labar ad opinionem et aliquid asciscam et comprobem incognitum, quod minime voltis.  Quid consilii datis?  Testatur saepe Chrysippus tres solas esse sententias, quae defendi possint, de finibus bonorum:  circumcidit et amputat multitudinem:  aut enim honestatem esse finem aut voluptatem aut utrumque:  nam qui summum bonum dicant id esse, si vacemus omni molestia, eos invidiosum nomen voluptatis fugere, sed in vicinitate versari, quod facere eos etiam, qui illud idem cum honestate coniungerent, nec multo secus eos, qui ad honestatem prima naturae commoda adiungerent:  ita tres relinquit sententias, quas putat probabiliter posse defendi. 139.  Sit sane ita—­quamquam a Polemonis et Peripateticorum et Antiochi finibus non facile divellor, nec quicquam habeo adhuc probabilius—­, verum tamen video quam suaviter voluptas sensibus nostris blandiatur.  Labor eo, ut adsentiar Epicuro aut Aristippo.  Revocat virtus vel potius reprehendit manu:  pecudum illos motus esse dicit, hominem iungit deo.  Possum esse medius, ut, quoniam Aristippus, quasi animum nullum habeamus, corpus solum tuetur, Zeno, quasi corporis simus expertes, animum solum complectitur, ut Calliphontem sequar, cuius quidem sententiam Carneades ita studiose defensitabat, ut eam probare etiam videretur.  Quamquam Clitomachus adfirmabat numquam se intellegere potuisse quid Carneadi probaretur.  Sed, si istum finem velim sequi, nonne ipsa veritas et gravis et recta ratio mihi obversetur?  Tu, cum honestas in voluptate contemnenda consistat, honestatem cum voluptate tamquam hominem cum belua copulabis?

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.