non potest. Est enim inter eos non de terminis,
sed de tota possessione contentio. Nam omnis
ratio vitae definitione summi boni continetur, de
qua qui dissident, de omni vitae ratione dissident.
Non potest igitur uterque sapiens esse, quoniam tanto
opere dissentiunt, sed alter. Si Polemoneus,
peccat Stoicus, rei falsae adsentiens—nam
vos quidem nihil esse dicitis a sapiente tam alienum—:
sin vera sunt Zenonis, eadem in veteres Academicos
et Peripateticos dicenda. Hic igitur neutri
adsentietur? Sin, inquam, uter est prudentior?
133. Quid? cum ipse Antiochus dissentit quibusdam
in rebus ab his, quos amat, Stoicis, nonne indicat
non posse illa probanda esse sapienti? Placet
Stoicis omnia peccata esse paria. At hoc Antiocho
vehementissime displicet. Liceat tandem mihi
considerare utram sententiam sequar. Praecide,
inquit: statue aliquando quidlibet. Quid,
quod quae dicuntur et acuta mihi videntur in utramque
partem et paria? nonne caveam ne scelus faciam?
Scelus enim dicebas esse, Luculle, dogma prodere.
Contineo igitur me, ne incognito assentiar: quod
mihi tecum est dogma commune. 134. Ecce multo
maior etiam dissensio. Zeno in una virtute positam
beatam vitam putat. Quid Antiochus? Etiam,
inquit, beatam, sed non beatissimam. Deus ille,
qui nihil censuit deesse virtuti, homuncio hic, qui
multa putat praeter virtutem homini partim cara esse,
partim etiam necessaria. Sed ille vereor ne virtuti
plus tribuat quam natura patiatur, praesertim Theophrasto
multa diserte copioseque dicente. Et hic metuo
ne vix sibi constet, qui cum dicat esse quaedam et
corporis et fortunae mala, tamen eum, qui in his omnibus
sit, beatum fore censeat, si sapiens sit. Distrahor:
tum hoc mihi probabilius, tum illud videtur, et tamen,
nisi alterutrum sit, virtutem iacere plane puto.
Verum in his discrepant.
XLIV. 135. Quid? illa, in quibus consentiunt,
num pro veris probare possumus? Sapientis animum
numquam nec cupiditate moveri nec laetitia efferri.
Age, haec probabilia sane sint: num etiam illa,
numquam timere, numquam dolere? Sapiensne non
timeat, si patria deleatur? non doleat, si deleta
sit? Durum, sed Zenoni necessarium, cui praeter
honestum nihil est in bonis, tibi vero, Antioche,
minime, cui praeter honestatem multa bona, praeter
turpitudinem multa mala videntur, quae et venientia
metuat sapiens necesse est et venisse doleat.
Sed quaero quando ista fuerint ab Academia
vetere decreta, ut animum sapientis commoveri et conturbari
negarent? Mediocritates illi probabant et in
omni permotione naturalem volebant esse quendam modum.
Legimus omnes Crantoris veteris Academici de luctu.
Est enim non magnus, verum aureolus et, ut Tuberoni
Panaetius praecipit, ad verbum ediscendus libellus.
Atque illi quidem etiam utiliter a natura dicebant
permotiones istas animis nostris datas: metum
cavendi causa, misericordiam aegritudinemque clementiae,
ipsam iracundiam fortitudinis quasi cotem esse dicebant,
recte secusne alias viderimus. 136. Atrocitas