Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

XLII. 129.  Sed quod coeperam:  Quid habemus in rebus bonis et malis explorati? nempe fines constituendi sunt ad quos et bonorum et malorum summa referatur:  qua de re est igitur inter summos viros maior dissensio?  Omitto illa, quae relicta iam videntur, ut Herillum, qui in cognitione et scientia summum bonum ponit:  qui cum Zenonis auditor esset, vides quantum ab eo dissenserit et quam non multum a Platone.  Megaricorum fuit nobilis disciplina, cuius, ut scriptum video, princeps Xenophanes, quem modo nominavi, deinde eum secuti Parmenides et Zeno, itaque ab his Eleatici philosophi nominabantur.  Post Euclides, Socratis discipulus, Megareus, a quo iidem illi Megarici dicti, qui id bonum solum esse dicebant, quod esset unum et simile et idem semper.  Hic quoque multa a Platone.  A Menedemo autem, quod is Eretria fuit, Eretriaci appellati, quorum omne bonum in mente positum et mentis acie, qua verum cerneretur, Herilli similia, sed, opinor, explicata uberius et ornatius. 130.  Hos si contemnimus et iam abiectos putamus, illos certe minus despicere debemus, Aristonem, qui cum Zenonis fuisset auditor, re probavit ea quae ille verbis, nihil esse bonum nisi virtutem, nec malum nisi quod virtuti esset contrarium:  in mediis ea momenta, quae Zeno voluit, nulla esse censuit.  Huic summum bonum est in his rebus neutram in partem moveri, quae [Greek:  adiaphoria] ab ipso dicitur.  Pyrrho autem ea ne sentire quidem sapientem, quae [Greek:  apatheia] nominatur.  Has igitur tot sententias ut omittamus, haec nunc videamus, quae diu multumque defensa sunt. 131.  Alii voluptatem finem esse voluerunt:  quorum princeps Aristippus, qui Socratem audierat, unde Cyrenaici.  Post Epicurus, cuius est disciplina nunc notior, neque tamen cum Cyrenaicis de ipsa voluptate consentiens.  Voluptatem autem et honestatem finem esse Callipho censuit:  vacare omni molestia Hieronymus:  hoc idem cum honestate Diodorus:  ambo hi Peripatetici.  Honeste autem vivere fruentem rebus iis, quas primas homini natura conciliet, et vetus Academia censuit, ut indicant scripta Polemonis, quem Antiochus probat maxime, et Aristoteles eiusque amici nunc proxime videntur accedere.  Introducebat etiam Carneades, non quo probaret, sed ut opponeret Stoicis, summum bonum esse frui rebus iis, quas primas natura conciliavisset.  Honeste autem vivere, quod ducatur a conciliatione naturae, Zeno statuit finem esse bonorum, qui inventor et princeps Stoicorum fuit.

XLIII. 132.  Iam illud perspicuum est, omnibus iis finibus bonorum, quos exposui, malorum finis esse contrarios.  Ad vos nunc refero quem sequar:  modo ne quis illud tam ineruditum absurdumque respondeat:  ’Quemlibet, modo aliquem.’  Nihil potest dici inconsideratius.  Cupio sequi Stoicos.  Licetne—­omitto per Aristotelem, meo iudicio in philosophia prope singularem—­per ipsum Antiochum? qui appellabatur Academicus, erat quidem, si perpauca mutavisset, germanissimus Stoicus.  Erit igitur res iam in discrimine.  Nam aut Stoicus constituatur sapiens aut veteris Academiae.  Utrumque

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.