XLI. Sed cur rapior in invidiam? licetne per vos nescire quod nescio? an Stoicis ipsis inter se disceptare, cum his non licebit? Zenoni et reliquis fere Stoicis aether videtur summus deus, mente praeditus, qua omnia regantur. Cleanthes, qui quasi maiorum est gentium Stoicus, Zenonis auditor, solem dominari et rerum potiri putat. Ita cogimur dissensione sapientium dominum nostrum ignorare, quippe qui nesciamus soli an aetheri serviamus. Solis autem magnitudinem—ipse enim hic radiatus me intueri videtur ac monet ut crebro faciam mentionem sui—vos ergo huius magnitudinem quasi decempeda permensi refertis: huic me quasi malis architectis mensurae vestrae nego credere. Ergo dubium est uter nostrum sit, leniter ut dicam, verecundior? 127. Neque tamen istas quaestiones physicorum exterminandas puto. Est enim animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabulum consideratio contemplatioque naturae. Erigimur, elatiores fieri videmur, humana despicimus, cogitantesque supera atque caelestia haec nostra ut exigua et minima contemnimus. Indagatio ipsa rerum cum maximarum tum etiam occultissimarum habet oblectationem. Si vero aliquid occurrit, quod veri simile videatur, humanissima completur animus voluptate. 128. Quaeret igitur haec et vester sapiens et hic noster, sed vester, ut adsentiatur, credat, adfirmet, noster, ut vereatur temere opinari praeclareque agi secum putet, si in eius modi rebus veri simile quod sit invenerit. Veniamus nunc ad bonorum malorumque notionem: at paulum ante dicendum est. Non mihi videntur considerare, cum physica ista valde adfirmant, earum etiam rerum auctoritatem, si quae illustriores videantur, amittere. Non enim magis adsentiuntur neque approbant lucere nunc, quam, cum cornix cecinerit, tum aliquid eam aut iubere aut vetare, nec magis adfirmabunt signum illud, si erunt mensi, sex pedum esse quam solem, quem metiri non possunt, plus quam duodeviginti partibus maiorem esse quam terram. Ex quo illa conclusio nascitur: si sol quantus sit percipi non potest, qui ceteras res eodem modo quo magnitudinem solis approbat, is eas res non percipit. Magnitudo autem solis percipi non potest. Qui igitur id approbat, quasi percipiat, nullam rem percipit. Responderint posse percipi quantus sol sit. Non repugnabo, dum modo eodem pacto cetera percipi comprehendique dicant. Nec enim possunt dicere aliud alio magis minusve comprehendi, quoniam omnium rerum una est definitio comprehendendi.