Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

XXXIX. 122.  Latent ista omnia, Luculle, crassis occultata et circumfusa tenebris, ut nulla acies humani ingeni tanta sit, quae penetrare in caelum, terram intrare possit:  corpora nostra non novimus:  qui sint situs partium, quam vim quaeque pars habeat ignoramus.  Itaque medici ipsi, quorum intererat ea nosse, aperuerunt, ut viderentur.  Nec eo tamen aiunt empirici notiora esse illa, quia possit fieri ut patefacta et detecta mutentur.  Sed ecquid nos eodem modo rerum naturas persecare, aperire, dividere possumus, ut videamus terra penitusne defixa sit et quasi radicibus suis haereat an media pendeat? 123.  Habitari ait Xenophanes in luna eamque esse terram multarum urbium et montium.  Portenta videntur, sed tamen neque ille, qui dixit, iurare posset, ita se rem habere, neque ego non ita.  Vos etiam dicitis esse e regione nobis, e contraria parte terrae, qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia, quos [Greek:  antipodas] vocatis:  cur mihi magis suscensetis, qui ista non aspernor, quam iis, qui, cum audiunt, desipere vos arbitrantur?  Hicetas Syracusius, ut ait Theophrastus, caelum, solem, lunam, stellas, supera denique omnia stare censet neque praeter terram rem ullam in mundo moveri:  quae cum circum axem se summa celeritate convertat et torqueat, eadem effici omnia, quae, si stante terra caelum moveretur.  Atque hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur, sed paulo obscurius.  Quid tu, Epicure? loquere.  Putas solem esse tantulum?  Egone? ne bis quidem tantum!  Et vos ab illo irridemini et ipsi illum vicissim eluditis.  Liber igitur a tali irrisione Socrates, liber Aristo Chius, qui nihil istorum sciri putat posse. 124.  Sed redeo ad animum et corpus.  Satisne tandem ea nota sunt nobis, quae nervorum natura sit, quae venarum? tenemusne quid sit animus, ubi sit? denique sitne an, ut Dicaearcho visum est, ne sit quidem ullus?  Si est, tresne partis habeat, ut Platoni placuit, rationis, irae, cupiditatis, an simplex unusque sit? si simplex, utrum sit ignis an anima an sanguis an, ut Xenocrates, numerus nullo corpore—­quod intellegi quale sit vix potest—­et, quidquid est, mortale sit an aeternum? nam utramque in partem multa dicuntur.  Horum aliquid vestro sapienti certum videtur, nostro ne quid maxime quidem probabile sit occurrit:  ita sunt in plerisque contrariarum rationum paria momenta.

XL. 125.  Sin agis verecundius et me accusas, non quod tuis rationibus non adsentiar, sed quod nullis, vincam animum cuique adsentiar deligam ... quem potissimum? quem?  Democritum:  semper enim, ut scitis, studiosus nobilitatis fui.  Urguebor iam omnium vestrum convicio.  Tune aut inane quicquam putes esse, cum ita completa et conferta sint omnia, ut et quod movebitur corporum cedat et qua quidque cesserit aliud ilico subsequatur? aut atomos ullas, e quibus quidquid efficiatur, illarum sit dissimillimum? aut sine aliqua mente rem ullam effici posse praeclaram? et cum in uno mundo ornatus hic tam sit mirabilis, innumerabilis supra infra, dextra sinistra, ante post,

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.