Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.
discedent. 119.  Quamcumque vero sententiam probaverit, eam sic animo comprehensam habebit, ut ea, quae sensibus, nec magis approbabit nunc lucere, quam, quoniam Stoicus est, hunc mundum esse sapientem, habere mentem, quae et se et ipsum fabricata sit et omnia moderetur, moveat, regat.  Erit ei persuasum etiam solem, lunam, stellas omnis, terram, mare deos esse, quod quaedam animalis intellegentia per omnia ea permanet et transeat, fore tamen aliquando ut omnis hic mundus ardore deflagret.

XXXVIII.  Sint ista vera—­vides enim iam me fateri aliquid esse veri—­, comprehendi ea tamen et percipi nego.  Cum enim tuus iste Stoicus sapiens syllabatim tibi ista dixerit, veniet flumen orationis aureum fundens Aristoteles, qui illum desipere dicat:  neque enim ortum esse umquam mundum, quod nulla fuerit novo consilio inito tam praeclari operis inceptio, et ita esse eum undique aptum, ut nulla vis tantos queat motus mutationemque moliri, nulla senectus diuturnitate temporum exsistere, ut hic ornatus umquam dilapsus occidat.  Tibi hoc repudiare, illud autem superius sicut caput et famam tuam defendere necesse erit, cum mihi ne ut dubitem quidem relinquatur. 120.  Ut omittam levitatem temere adsentientium, quanti libertas ipsa aestimanda est non mihi necesse esse quod tibi est?  Cur deus, omnia nostra causa cum faceret—­sic enim voltis—­, tantam vim natricum viperarumque fecerit? cur mortifera tam multa ac perniciosa terra marique disperserit?  Negatis haec tam polite tamque subtiliter effici potuisse sine divina aliqua sollertia.  Cuius quidem vos maiestatem deducitis usque ad apium formicarumque perfectionem, ut etiam inter deos Myrmecides aliquis minutorum opusculorum fabricator fuisse videatur. 121.  Negas sine deo posse quicquam.  Ecce tibi e transverso Lampsacenus Strato, qui det isti deo immunitatem magni quidem muneris:  sed cum sacerdotes deorum vacationem habeant, quanto est aequius habere ipsos deos!  Negat opera deorum se uti ad fabricandum mundum.  Quaecumque sint, docet omnia effecta esse natura, nec, ut ille, qui asperis et levibus et hamatis uncinatisque corporibus concreta haec esse dicat interiecto inani.  Somnia censet haec esse Democriti non docentis, sed optantis.  Ipse autem singulas mundi partis persequens, quidquid aut sit aut fiat, naturalibus fieri aut factum esse docet ponderibus et motibus.  Ne ille et deum opere magno liberat et me timore.  Quis enim potest, cum existimet curari se a deo, non et dies et noctes divinum numen horrere et, si quid adversi acciderit—­quod cui non accidit?—­extimescere ne id iure evenerit?  Nec Stratoni tamen adsentior, nec vero tibi.  Modo hoc, modo illud probabilius videtur.

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.