Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

116.  In tres igitur partis et a plerisque et a vobismet ipsis distributa sapientia est.  Primum ergo, si placet, quae de natura rerum sint quaesita, videamus:  at illud ante.  Estne quisquam tanto inflatus errore, ut sibi se illa scire persuaserit?  Non quaero rationes eas, quae ex coniectura pendent, quae disputationibus huc et illuc trahuntur, nullam adhibent persuadendi necessitatem.  Geometrae provideant, qui se profitentur non persuadere, sed cogere, et qui omnia vobis, quae describunt, probant.  Non quaero ex his illa initia mathematicorum, quibus non concessis digitum progredi non possunt.  Punctum esse quod magnitudinem nullam habeat:  extremitatem et quasi libramentum in quo nulla omnino crassitudo sit:  liniamentum sine ulla latitudine [carentem].  Haec cum vera esse concessero, si adigam ius iurandum sapientem, nec prius quam Archimedes eo inspectante rationes omnis descripserit eas, quibus efficitur multis partibus solem maiorem esse quam terram, iuraturum putas?  Si fecerit, solem ipsum, quem deum censet esse, contempserit. 117.  Quod si geometricis rationibus non est crediturus, quae vim adferunt in docendo, vos ipsi ut dicitis, ne ille longe aberit ut argumentis credat philosophorum, aut, si est crediturus, quorum potissimum?  Omnia enim physicorum licet explicare; sed longum est:  quaero tamen quem sequatur.  Finge aliquem nunc fieri sapientem, nondum esse, quam potissimum sententiam eliget et disciplinam?  Etsi quamcumque eliget, insipiens eliget.  Sed sit ingenio divino, quem unum e physicis potissimum probabit?  Nec plus uno poterit.  Non persequor quaestiones infinitas:  tantum de principiis rerum, e quibus omnia constant, videamus quem probet:  est enim inter magnos homines summa dissensio.

XXXVII. 118.  Princeps Thales, unus e septem, cui sex reliquos concessisse primas ferunt, ex aqua dixit constare omnia.  At hoc Anaximandro, populari et sodali suo, non persuasit:  is enim infinitatem naturae dixit esse, e qua omnia gignerentur.  Post eius auditor Anaximenes infinitum aera, sed ea, quae ex eo orirentur, definita:  gigni autem terram, aquam, ignem, tum ex his omnia.  Anaxagoras materiam infinitam, sed ex ea particulas, similis inter se, minutas, eas primum confusas, postea in ordinem adductas a mente divina.  Xenophanes, paulo etiam antiquior, unum esse omnia neque id esse mutabile et id esse deum neque natum umquam et sempiternum, conglobata figura:  Parmenides ignem, qui moveat terram, quae ab eo formetur:  Leucippus, plenum et inane:  Democritus huic in hoc similis, uberior in ceteris:  Empedocles haec pervolgata et nota quattuor:  Heraclitus ignem:  Melissus hoc, quod esset infinitum et immutabile, et fuisse semper et fore.  Plato ex materia in se omnia recipiente mundum factum esse censet a deo sempiternum.  Pythagorei ex numeris et mathematicorum initiis proficisci volunt omnia.  Ex his eliget vester sapiens unum aliquem, credo, quem sequatur:  ceteri tot viri et tanti repudiati ab eo condemnatique

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.