Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

XXXV. 112.  Ac mihi videor nimis etiam nunc agere ieiune.  Cum sit enim campus in quo exsultare possit oratio, cur eam tantas in angustias et in Stoicorum dumeta compellimus? si enim mihi cum Peripatetico res esset, qui id percipi posse diceret, ‘quod impressum esset e vero,’ neque adhiberet illam magnam accessionem, ‘quo modo imprimi non posset a falso,’ cum simplici homine simpliciter agerem nec magno opere contenderem atque etiam, si, cum ego nihil dicerem posse comprehendi, diceret ille sapientem interdum opinari, non repugnarem, praesertim ne Carneade quidem huic loco valde repugnante:  nunc quid facere possum? 113.  Quaero enim quid sit quod comprehendi possit.  Respondet mihi non Aristoteles aut Theophrastus, ne Xenocrates quidem aut Polemo, sed qui his minor est:  ’tale verum quale falsum esse non possit.’  Nihil eius modo invenio.  Itaque incognito nimirum adsentiar, id est, opinabor.  Hoc mihi et Peripatetici et vetus Academia concedit:  vos negatis, Antiochus in primis, qui me valde movet, vel quod amavi hominem, sicut ille me, vel quod ita iudico, politissimum et acutissimum omnium nostrae memoriae philosophorum.  A quo primum quaero quo tandem modo sit eius Academiae, cuius esse se profiteatur?  Ut omittam alia, haec duo, de quibus agitur, quis umquam dixit aut veteris Academiae aut Peripateticorum, vel id solum percipi posse, quod esset verum tale, quale falsum esse non posset, vel sapientem nihil opinari?  Certe nemo.  Horum neutrum ante Zenonem magno opere defensum est.  Ego tamen utrumque verum puto, nec dico temporis causa, sed ita plane probo.

XXXVI. 114.  Illud ferre non possum.  Tu cum me incognito adsentiri vetes idque turpissimum esse dicas et plenissimum temeritatis, tantum tibi adroges, ut exponas disciplinam sapientiae, naturam rerum omnium evolvas, mores fingas, finis bonorum malorumque constituas, officia describas, quam vitam ingrediar definias, idemque etiam disputandi et intellegendi iudicium dicas te et artificium traditurum, perficies ut ego ista innumerabilia complectens nusquam labar, nihil opiner?  Quae tandem ea est disciplina, ad quam me deducas, si ab hac abstraxeris?  Vereor ne subadroganter facias, si dixeris tuam.  Atqui ita dicas necesse est. 115.  Neque vero tu solus, sed ad suam quisque rapiet.  Age, restitero Peripateticis, qui sibi cum oratoribus cognationem esse, qui claros viros a se instructos dicant rem publicam saepe rexisse, sustinuero Epicureos, tot meos familiaris, tam bonos, tam inter se amantis viros, Diodoto quid faciam Stoico, quem a puero audivi? qui mecum vivit tot annos? qui habitat apud me? quem et admiror et diligo? qui ista Antiochea contemnit?  Nostra, inquies, sola vera sunt.  Certe sola, si vera:  plura enim vera discrepantia esse non possunt.  Utrum igitur nos impudentes, qui labi nolumus, an illi adrogantes, qui sibi persuaserint scire se solos omnia?  Non me quidem, inquit, sed sapientem dico scire.  Optime:  nempe ista scire, quae sunt in tua disciplina.  Hoc primum quale est, a non sapiente explicari sapientiam?  Sed discedamus a nobismet ipsis, de sapiente loquamur, de quo, ut saepe iam dixi, omnis haec quaestio est.

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.