Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.
quod is potest facere vel de iis rebus, quas illi, a quibus ipse didicit, certas habuerint, cur id sapiens de reliquis rebus facere non possit?  An est aliquid, quod positum vel improbare vel approbare possit, dubitare non possit? an tu in soritis poteris hoc, cum voles:  ille in reliquis rebus non poterit eodem modo insistere, praesertim cum possit sine adsensione ipsam veri similitudinem non impeditam sequi? 108.  Alterum est, quod negatis actionem ullius rei posse in eo esse, qui nullam rem adsensu suo comprobet.  Primum enim videri oportet in quo sit etiam adsensus.  Dicunt enim Stoici sensus ipsos adsensus esse, quos quoniam appetitio consequatur, actionem sequi:  tolli autem omnia, si visa tollantur.

XXXIV.  Hac de re in utramque partem et dicta sunt et scripta multa, sed brevi res potest tota confici.  Ego enim etsi maximam actionem puto repugnare visis, obsistere opinionibus, adsensus lubricos sustinere, credoque Clitomacho ita scribenti, Herculi quendam laborem exanclatum a Carneade, quod, ut feram et immanem beluam, sic ex animis nostris adsensionem, id est, opinationem et temeritatem extraxisset, tamen, ut ea pars defensionis relinquatur, quid impediet actionem eius, qui probabilia sequitur, nulla re impediente? 109.  Hoc, inquit, ipsum impediet, quod statuet, ne id quidem, quod probet, posse percipi.  Iam istuc te quoque impediet in navigando, in conserendo, in uxore ducenda, in liberis procreandis plurimisque in rebus, in quibus nihil sequere praeter probabile.

Et tamen illud usitatum et saepe repudiatum refers, non ut Antipater, sed, ut ais, ‘pressius.’  Nam Antipatrum reprehensum, quod diceret consentaneum esse ei, qui adfirmaret nihil posse comprehendi, id ipsum saltem dicere posse comprehendi, quod ipsi Antiocho pingue videbatur et sibi ipsum contrarium.  Non enim potest convenienter dici nihil comprehendi posse, si quicquam comprehendi posse dicatur.  Illo modo potius putat urguendum fuisse Carneadem:  cum sapientis nullum decretum esse possit nisi comprehensum, perceptum, cognitum, ut hoc ipsum decretum, quod sapientis esset, nihil posse percipi, fateretur esse perceptum.  Proinde quasi nullum sapiens aliud decretum habeat et sine decretis vitam agere possit! 110.  Sed ut illa habet probabilia non percepta, sic hoc ipsum, nihil posse percipi.  Nam si in hoc haberet cognitionis notam, eadem uteretur in ceteris.  Quam quoniam non habet, utitur probabilibus.  Itaque non metuit ne confundere omnia videatur et incerta reddere.  Non enim, quem ad modum, si quaesitum ex eo sit, stellarum numerus par an impar sit, item, si de officio multisque aliis de rebus, in quibus versatus exercitatusque sit, nescire se dicat.  In incertis enim nihil probabile est, in quibus autem est, in iis non deerit sapienti nec quid faciat nec quid respondeat. 111.  Ne illam quidem praetermisisti, Luculle, reprehensionem Antiochi—­nec mirum:  in primis enim est nobilis—­, qua solebat dicere Antiochus Philonem maxime perturbatum.  Cum enim sumeretur, unum, esse quaedam falsa visa, alterum nihil ea differre a veris, non adtendere, superius illud ea re a se esse concessum, quod videretur esse quaedam in vivis differentia, eam tolli altero, quo neget visa a falsis vera differre; nihil tam repugnare.  Id ita esset, si nos verum omnino tolleremus.  Non facimus.  Nam tam vera quam falsa cernimus.  Sed probandi species est:  percipiendi signum nullum habemus.

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.