Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.
Huius modi igitur visis consilia capiet et agendi et non agendi, faciliorque erit, ut albam esse nivem probet, quam erat Anaxagoras, qui id non modo ita esse negabat, sed sibi, quia sciret aquam nigram esse, unde illa concreta esset, albam ipsam esse, ne videri quidem. 101.  Et quaecumque res eum sic attinget, ut sit visum illud probabile neque ulla re impeditum, movebitur.  Non enim est e saxo sculptus aut e robore dolatus, habet corpus, habet animum, movetur mente, movetur sensibus, ut ei multa vera videantur, neque tamen habere insignem illam et propriam percipiendi notam:  eoque sapientem non adsentiri, quia possit eiusdem modi exsistere falsum aliquod, cuius modi hoc verum.  Neque nos contra sensus aliter dicimus ac Stoici, qui multa falsa esse dicunt, longeque aliter se habere ac sensibus videantur.

XXXII.  Hoc autem si ita sit, ut unum modo sensibus falsum videatur, praesto est qui neget rem ullam percipi posse sensibus.  Ita nobis tacentibus ex uno Epicuri capite, altero vestro perceptio et comprehensio tollitur.  Quod est caput Epicuri?  ‘Si ullum sensus visum falsum est, nihil percipi potest.’  Quod vestrum?  ‘Sunt falsa sensus visa.’  Quid sequitur? ut taceam, conclusio ipsa loquitur:  ‘nihil posse percipi.’  Non concedo, inquit, Epicuro.  Certa igitur cum illo, qui a te totus diversus est:  noli mecum, qui hoc quidem certe, falsi esse aliquid in sensibus, tibi adsentior. 102.  Quamquam nihil mihi tam mirum videtur quam ista dici, ab Antiocho quidem maxime, cui erant ea, quae paulo ante dixi, notissima.  Licet enim haec quivis arbitratu suo reprehendat, quod negemus rem ullam percipi posse, certe levior reprehensio est:  quod tamen dicimus esse quaedam probabilia, non videtur hoc satis esse vobis.  Ne sit:  illa certe debemus effugere, quae a te vel maxime agitata sunt:  ‘nihil igitur cernis? nihil audis? nihil tibi est perspicuum?’ Explicavi paulo ante Clitomacho auctore quo modo ista Carneades diceret.  Accipe quem ad modum eadem dicantur a Clitomacho in eo libro, quem ad C. Lucilium scripsit poetam, cum scripsisset isdem de rebus ad L. Censorinum, eum, qui consul cum M. Manilio fuit.  Scripsit igitur his fere verbis—­sunt enim mihi nota, propterea quod earum ipsarum rerum, de quibus agimus, prima institutio et quasi disciplina illo libro continetur—­, sed scriptum est ita:  103.  ’Academicis placere esse rerum eius modi dissimilitudines, ut aliae probabiles videantur, aliae contra:  id autem non esse satis cur alia posse percipi dicas, alia non posse, propterea quod multa falsa probabilia sint, nihil autem falsi perceptum et cognitum possit esse.’  Itaque ait vehementer errare eos, qui dicant ab Academia sensus eripi, a quibus numquam dictum sit aut colorem aut saporem aut sonum nullum esse, illud sit disputatum, non inesse in his propriam, quae nusquam alibi esset, veri et certi notam. 104.  Quae cum exposuisset, adiungit dupliciter dici adsensus sustinere sapientem:  uno modo, cum hoc intelligatur, omnino eum rei nulli

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.