Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.
equi, praeceps erit.  Sic me, inquit, ante sustineo nec diutius captiose interroganti respondeo.  Si habes quod liqueat neque respondes, superbus es:  si non habes, ne tu quidem percipis.  Si, quia obscura, concedo.  Sed negas te usque ad obscura progredi.  Illustribus igitur rebus insistis.  Si id tantum modo, ut taceas, nihil adsequeris.  Quid enim ad illum, qui te captare volt, utrum tacentem irretiat te an loquentem?  Sin autem usque ad novem, verbi gratia, sine dubitatione respondes pauca esse, in decimo insistis:  etiam a certis et illustrioribus cohibes adsensum.  Hoc idem me in obscuris facere non sinis.  Nihil igitur te contra soritas ars ista adiuvat, quae nec augentis nec minuentis quid aut primum sit aut postremum docet. 95.  Quid? quod eadem illa ars, quasi Penelope telam retexens, tollit ad extremum superiora.  Utrum ea vestra an nostra culpa est?  Nempe fundamentum dialecticae est, quidquid enuntietur—­id autem appellant [Greek:  axioma], quod est quasi effatum—­, aut verum esse aut falsum.  Quid igitur? haec vera an falsa sunt?  Si te mentiri dicis idque verum dicis, mentiris an verum dicis?  Haec scilicet inexplicabilia esse dicitis.  Quod est odiosius quam illa, quae nos non comprehensa et non percepta dicimus.

XXX.  Sed hoc omitto.  Illud quaero, si ista explicari non possunt, nec eorum ullum iudicium invenitur, ut respondere possitis verane an falsa sint, ubi est illa definitio:  ‘effatum esse id, quod aut verum aut falsum sit’?  Rebus sumptis adiungam ex his sequendas esse alias, alias improbandas, quae sint in genere contrario. 96.  Quo modo igitur hoc conclusum esse iudicas?  ’Si dicis nunc lucere et verum dicis, lucet; dicis autem nunc lucere et verum dicis:  lucet igitur.’  Probatis certe genus et rectissime conclusum dicitis.  Itaque in docendo eum primum concludendi modum traditis.  Aut quidquid igitur eodem modo concluditur probabitis aut ars ista nulla est.  Vide ergo hanc conclusionem probaturusne sis:  ’Si dicis te mentiri verumque dicis, mentiris; dicis autem te mentiri verumque dicis, mentiris igitur.’  Qui potes hanc non probare, cum probaveris eiusdem generis superiorem?  Haec Chrysippea sunt, ne ab ipso quidem dissoluta.  Quid enim faceret huic conclusioni?  ‘Si lucet, lucet; lucet autem:  lucet igitur.’  Cederet scilicet.  Ipsa enim ratio conexi, cum concesseris superius, cogit inferius concedere.  Quid ergo haec ab illa conclusione differt?  ’Si mentiris, mentiris:  mentiris autem:  mentiris igitur.’  Hoc negas te posse nec approbare nec improbare. 97.  Qui igitur magis illud?  Si ars, si ratio, si via, si vis denique conclusionis valet, eadem est in utroque.  Sed hoc extremum eorum est:  postulant ut excipiantur haec inexplicabilia.  Tribunum aliquem censeo adeant:  a me istam exceptionem numquam impetrabunt.  Etenim cum ab Epicuro, qui totam dialecticam et contemnit et irridet, non impetrent ut verum esse concedat quod ita effabimur, ’aut vivet cras Hermarchus aut non vivet’ cum dialectici

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.