’Intendit crinitus Apollo
arcum auratum, luna innixus:
Diana facem iacit a laeva.’
90. Qui magis haec crederet, si essent, quam credebat, quia videbantur? Apparet enim iam ‘cor cum oculis consentire.’ Omnia autem haec proferuntur, ut illud efficiatur, quo certius nihil potest esse, inter visa vera et falsa ad animi adsensum nihil interesse. Vos autem nihil agitis, cum illa falsa vel furiosorum vel somniantium recordatione ipsorum refellitis. Non enim id quaeritur, qualis recordatio fieri soleat eorum, qui experrecti sint, aut eorum, qui furere destiterint, sed qualis visio fuerit aut furentium aut somniantium tum cum movebantur. Sed abeo a sensibus.
91. Quid est quod ratione percipi possit? Dialecticam inventam esse dicitis, veri et falsi quasi disceptatricem et iudicem. Cuius veri et falsi? et in qua re? In geometriane quid sit verum aut falsum dialecticus iudicabit an in litteris an in musicis? At ea non novit. In philosophia igitur. Sol quantus sit quid ad illum? Quod sit summum bonum quid habet ut queat iudicare? Quid igitur iudicabit? quae coniunctio, quae diiunctio vera sit, quid ambigue dictum sit, quid sequatur quamque rem, quid repugnet? Si haec et horum similia iudicat, de se ipsa iudicat. Plus autem pollicebatur. Nam haec quidem iudicare ad ceteras res, quae sunt in philosophia multae atque magnae, non est satis. 92. Sed quoniam tantum in ea arte ponitis, videte ne contra vos tota nata sit: quae primo progressu festive tradit elementa loquendi et ambiguorum intellegentiam concludendique rationem, tum paucis additis venit ad soritas, lubricum sane et periculosum locum, quod tu modo dicebas esse vitiosum interrogandi genus.
XXIX. Quid ergo? istius vitii num nostra culpa est? Rerum natura nullam nobis dedit cognitionem finium, ut ulla in re statuere possimus quatenus. Nec hoc in acervo tritici solum, unde nomen est, sed nulla omnino in re minutatim interrogati, dives pauper, clarus obscurus sit, multa pauca, magna parva, longa brevia, lata angusta, quanto aut addito aut dempto certum respondeamus [non] habemus.—93. At vitiosi sunt soritae.—Frangite igitur eos, si potestis, ne molesti sint. Erunt enim, nisi cavetis. Cautum est, inquit. Placet enim Chrysippo, cum gradatim interrogetur, verbi causa, tria pauca sint anne multa, aliquanto prius quam ad multa perveniat quiescere, id est, quod ab his dicitur, [Greek: hesychazein]. Per me vel stertas licet, inquit Carneades, non modo quiescas. Sed quid proficit? Sequitur enim, qui te ex somno excitet et eodem modo interroget. Quo in numero conticuisti, si ad eum numerum unum addidero, multane erunt? Progrediere rursus, quoad videbitur. Quid plura? hoc enim fateris, neque ultimum te paucorum neque primum multorum respondere posse. Cuius generis error ita manat, ut non videam quo non possit accedere. 94. Nihil me laedit, inquit: ego enim, ut agitator callidus, prius quam ad finem veniam, equos sustinebo, eoque magis, si locus is, quo ferentur