‘Sed mihi ne utiquam cor consentit ...’
Similia de vinolentis. Quasi quisquam neget et qui experrectus sit, eum somnia re_ri_ et cuius furor consederit, putare non fuisse ea vera, quae essent sibi visa in furore. Sed non id agitur: tum, cum videbantur, quo modo viderentur, id quaeritur. Nisi vero Ennium non putamus ita totum illud audivisse,
‘O pietas animi ...’,
si modo id somniavit, ut si vigilans audiret. Experrectus enim potuit illa visa putare, ut erant, somnia: dormienti vero aeque ac vigilanti probabantur. Quid? Iliona somno illo:
‘Mater, te appello ...’
nonne ita credit filium locutum, ut experrecta etiam crederet? Unde enim illa:
‘Age adsta: mane, audi: iterandum eadem istaec mihi!’ num videtur minorem habere visis quam vigilantes fidem?
XXVIII. 89. Quid loquar de insanis? qualis tandem fuit adfinis tuus, Catule, Tuditanus? quisquam sanissimus tam certa putat quae videt quam is putabat quae videbantur? Quid ille, qui:
‘Video, video te. Vive, Ulixes, dum licet,’
nonne etiam bis exclamavit se videre, cum omnino non videret? Quid? apud Euripidem Hercules, cum, ut Eurysthei filios, ita suos configebat sagittis, cum uxorem interemebat, cum conabatur etiam patrem, non perinde movebatur falsis, ut veris moveretur? Quid? ipse Alcmaeo tuus, qui negat ’cor sibi cum oculis consentire,’ nonne ibidem incitato furore:
‘unde haec flamma oritur?’
et illa deinceps:
‘Incedunt, incedunt: adsunt, adsunt, me expetunt:’
Quid? cum virginis fidem implorat:
’Fer mi auxilium, pestem abige a
me, flammiferam
hanc vim, quae
me excruciat!
Caerulea incinctae angui incedunt, circumstant
cum ardentibus
taedis.’
Num dubitas quin sibi haec videre videatur? Itemque cetera: