Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.
discedamus:  qui ne nunc quidem, cum ille sol, qui tanta incitatione fertur, ut celeritas eius quanta sit ne cogitari quidem possit, tamen nobis stare videatur. 83.  Sed, ut minuam controversiam, videte, quaeso, quam in parvo lis sit.  Quattuor sunt capita, quae concludant nihil esse quod nosci, percipi, comprehendi possit, de quo haec tota quaestio est.  E quibus primum est esse aliquod visum falsum, secundum non posse id percipi, tertium, inter quae visa nihil intersit, fieri non posse ut eorum alia percipi possint, alia non possint, quartum nullum esse visum verum a sensu profectum, cui non appositum sit visum aliud, quod ab eo nihil intersit quodque percipi non possit.  Horum quattuor capitum secundum et tertium omnes concedunt.  Primum Epicurus non dat; vos, quibuscum res est, id quoque conceditis.  Omnis pugna de quarto est. 84.  Qui igitur P. Servilium Geminum videbat, si Quintum se videre putabat, incidebat in eius modi visum, quod percipi non posset, quia nulla nota verum distinguebatur a falso:  qua distinctione sublata quam haberet in C. Cotta, qui bis cum Gemino consul fuit, agnoscendo eius modi notam, quae falsa esse non posset?  Negas tantam similitudinem in rerum natura esse.  Pugnas omnino, sed cum adversario facili.  Ne sit sane:  videri certe potest.  Fallet igitur sensum, et si una fefellerit similitudo, dubia omnia reddiderit.  Sublato enim iudicio illo, quo oportet agnosci, etiam si ipse erit, quem videris, qui tibi videbitur, tamen non ea nota iudicabis, qua dicis oportere, ut non possit esse eiusdem modi falsa. 85.  Quando igitur potest tibi P. Geminus Quintus videri, quid habes explorati cur non possit tibi Cotta videri qui non sit, quoniam aliquid videtur esse, quod non est?  Omnia dicis sui generis esse, nihil esse idem, quod sit aliud.  Stoicum est quidem nec admodum credibile ’nullum esse pilum omnibus rebus talem, qualis sit pilus alius, nullum granum.’  Haec refelli possunt, sed pugnare nolo.  Ad id enim, quod agitur, nihil interest omnibusne partibus visa res nihil differat an internosci non possit, etiam si differat.  Sed, si hominum similitudo tanta esse non potest, ne signorum quidem?  Dic mihi, Lysippus eodem aere, eadem temperatione, eodem caelo atque ceteris omnibus, centum Alexandros eiusdem modi facere non posset?  Qua igitur notione discerneres? 86.  Quid? si in eius_dem_ modi cera centum sigilla hoc anulo impressero, ecquae poterit in agnoscendo esse distinctio? an tibi erit quaerendus anularius aliqui, quoniam gallinarium invenisti Deliacum illum, qui ova cognosceret?

XXVII.  Sed adhibes artem advocatam etiam sensibus.  Pictor videt quae nos non videmus et, simul inflavit tibicen, a perito carmen agnoscitur.  Quid? hoc nonne videtur contra te valere, si sine magnis artificiis, ad quae pauci accedunt, nostri quidem generis admodum, nec videre nec audire possimus?  Iam illa praeclara, quanto artificio esset sensus nostros mentemque et totam constructionem hominis fabricata natura! 87.  Cur non extimescam opinandi temeritatem?  Etiamne

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.