Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.
illa nota, qua adsentiri dicitis oportere, illudne, quod multos annos tenuisset Zenonique magistro credidisset, honestum quod esset, id bonum solum esse, an quod postea defensitavisset, honesti inane nomen esse, voluptatem esse summum bonum:  qui ex illius commutata sententia docere vellet nihil ita signari in animis nostris a vero posse, quod non eodem modo possit a falso, is curavit ut quod argumentum ex Dionysio ipse sumpsisset, ex eo ceteri sumerent.  Sed cum hoc alio loco plura, nunc ad ea, quae a te, Luculle, dicta sunt.

XXIII. 72.  Et primum quod initio dixisti videamus quale sit:  similiter a nobis de antiquis philosophis commemorari atque seditiosi solerent claros viros, sed tamen popularis aliquos nominare.  Illi cum res non bonas tractent, similes bonorum videri volunt.  Nos autem dicimus ea nobis videri, quae vosmet ipsi nobilissimis philosophis placuisse conceditis.  Anaxagoras nivem nigram dixit esse.  Ferres me, si ego idem dicerem?  Tu, ne si dubitarem quidem.  At quis est? num hic sophistes?—­sic enim appellabantur ii, qui ostentationis aut quaestus causa philosophabantur—­:  maxima fuit et gravitatis et ingeni gloria. 73.  Quid loquar de Democrito?  Quem cum eo conferre possumus non modo ingeni magnitudine, sed etiam animi? qui ita sit ausus ordiri:  ‘Haec loquor de universis.’  Nihil excipit de quo non profiteatur.  Quid enim esse potest extra universa? quis hunc philosophum non anteponit Cleanthi, Chrysippo, reliquis inferioris aetatis? qui mihi cum illo collati quintae classis videntur.  Atque is non hoc dicit, quod nos, qui veri esse aliquid non negamus, percipi posse negamus; ille verum plane negat esse:  sensus quidem non obscuros dicit, sed tenebricosos:  sic enim appellat [eos].  Is, qui hunc maxime est admiratus, Chius Metrodorus initio libri, qui est de natura:  ‘Nego,’ inquit, ’scire nos sciamusne aliquid an nihil sciamus, ne id ipsum quidem, nescire aut scire, scire nos, nec omnino sitne aliquid an nihil sit.’ 74.  Furere tibi Empedocles videtur:  at mihi dignissimum rebus iis, de quibus loquitur, sonum fundere.  Num ergo is excaecat nos aut orbat sensibus, si parum magnam vim censet in iis esse ad ea, quae sub eos subiecta sunt, iudicanda?  Parmenides, Xenophanes, minus bonis quamquam versibus, sed tamen illi versibus increpant eorum adrogantiam quasi irati, qui, cum sciri nihil possit, audeant se scire dicere.  Et ab iis aiebas removendum Socratem et Platonem.  Cur? an de ullis certius possum dicere?  Vixisse cum iis equidem videor:  ita multi sermones perscripti sunt, e quibus dubitari non possit quin Socrati nihil sit visum sciri posse.  Excepit unum tantum, ‘scire se nihil se scire,’ nihil amplius.  Quid dicam de Platone? qui certe tam multis libris haec persecutus non esset, nisi probavisset.  Ironiam enim alterius, perpetuam praesertim, nulla fuit ratio persequi.

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.