Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.
memoriter, accurate, copiose, taceo neque te quo minus, si tibi ita videatur, sententiam mutes deterrendum puto.  Illud vero non censuerim, ut eius auctoritate moveare.  Tantum enim non te modo monuit, inquit adridens, ut caveres ne quis improbus tribunus plebis, quorum vides quanta copia semper futura sit, adriperet te et in contione quaereret qui tibi constares, cum idem negares quicquam certi posse reperiri, idem te comperisse dixisses.  Hoc, quaeso, cave ne te terreat.  De causa autem ipsa malim quidem te ab hoc dissentire.  Sin cesseris, non magno opere mirabor.  Memini enim Antiochum ipsum, cum annos multos alia sensisset, simul ac visum sit, sententia destitisse.  Haec cum dixisset Catulus, me omnes intueri.

XX. 64.  Tum ego non minus commotus quam soleo in causis maioribus, huius modi quadam oratione sum exorsus:  Me, Catule, oratio Luculli de ipsa re ita movit, ut docti hominis et copiosi et parati et nihil praetereuntis eorum, quae pro illa causa dici possent, non tamen ut ei respondere posse diffiderem.  Auctoritas autem tanta plane me movebat, nisi tu opposuisses non minorem tuam.  Adgrediar igitur, si pauca ante quasi de fama mea dixero. 65.  Ego enim si aut ostentatione aliqua adductus aut studio certandi ad hanc potissimum philosophiam me applicavi, non modo stultitiam meam, sed etiam mores et naturam condemnandam puto.  Nam, si in minimis rebus pertinacia reprehenditur, calumnia etiam coercetur, ego de omni statu consilioque totius vitae aut certare cum aliis pugnaciter aut frustrari cum alios tum etiam me ipsum velim?  Itaque, nisi ineptum putarem in tali disputatione id facere, quod, cum de re publica disceptatur, fieri interdum solet, iurarem per Iovem deosque penates me et ardere studio veri reperiendi et ea sentire, quae dicerem. 66.  Qui enim possum non cupere verum invenire, cum gaudeam, si simile veri quid invenerim?  Sed, ut hoc pulcherrimum esse iudico, vera videre, sic pro veris probare falsa turpissimum est.  Nec tamen ego is sum, qui nihil umquam falsi approbem, qui numquam adsentiar, qui nihil opiner, sed quaerimus de sapiente.  Ego vero ipse et magnus quidem sum opinator—­non enim sum sapiens—­et meas cogitationes sic dirigo, non ad illam parvulam Cynosuram,

  ‘Qua fidunt duce nocturna Phoenices in alto,’

ut ait Aratus, eoque directius gubernant, quod eam tenent,

  ‘Quae cursu interiore, brevi convertitur orbe,’

sed Helicen et clarissimos Septemtriones, id est, rationes has latiore specie, non ad tenue elimatas.  Eo fit ut errem et vager latius.  Sed non de me, ut dixi, sed de sapiente quaeritur.  Visa enim ista cum acriter mentem sensumve pepulerunt, accipio iisque interdum etiam adsentior, nec percipio tamen; nihil enim arbitror posse percipi.  Non sum sapiens; itaque visis cedo nec possum resistere.  Sapientis autem hanc censet Arcesilas vim esse maximam, Zenoni adsentiens, cavere ne capiatur, ne fallatur videre.  Nihil est enim ab ea cogitatione, quam habemus de gravitate sapientis, errore, levitate, temeritate diiunctius.  Quid igitur loquar de firmitate sapientis? quem quidem nihil opinari tu quoque, Luculle, concedis.  Quod quoniam a te probatur—­ut praepostere tecum agam, mox referam me ad ordinem—­haec primum conclusio quam habeat vim considera.

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.