XIX. 61. Haec Antiochus fere et Alexandreae tum et multis annis post, multo etiam adseverantius, in Syria cum esset mecum, paulo ante quam est mortuus. Sed iam confirmata causa te, hominem amicissimum—me autem appellabat—et aliquot annis minorem natu, non dubitabo monere: Tune, cum tantis laudibus philosophiam extuleris Hortensiumque nostrum dissentientem commoveris, eam philosophiam sequere quae confundit vera cum falsis, spoliat nos iudicio, privat approbatione, omnibus orbat sensibus? Et Cimmeriis quidem, quibus adspectum solis sive deus aliquis sive natura ademerat sive eius loci, quem incolebant, situs, ignes tamen aderant, quorum illis uti lumine licebat, isti autem, quos tu probas, tantis offusis tenebris ne scintillam quidem ullam nobis ad dispiciendum reliquerunt: quos si sequamur, iis vinculis simus adstricti, ut nos commovere nequeamus. 62. Sublata enim adsensione omnem et motum animorum et actionem rerum sustulerunt: quod non modo recte fieri, sed omnino fieri non potest. Provide etiam ne uni tibi istam sententiam minime liceat defendere. An tu, cum res occultissimas aperueris in lucemque protuleris iuratusque dixeris ea te comperisse, quod mihi quoque licebat, qui ex te illa cognoveram, negabis esse rem ullam quae cognosci, comprehendi, percipi possit? Vide, quaeso, etiam atque etiam ne illarum quoque rerum pulcherrimarum a te ipso minuatur auctoritas. Quae cum dixisset ille, finem fecit. 63. Hortensius autem vehementer admirans, quod quidem perpetuo Lucullo loquente fecerat, ut etiam manus saepe tolleret, nec mirum: nam numquam arbitror contra Academiam dictum esse subtilius, me quoque, iocansne an ita sentiens—non enim satis intellegebam—, coepit hortari, ut sententia desisterem. Tum mihi Catulus: Si te, inquit, Luculli oratio flexit, quae est habita