Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.
dicere innumerabilis esse mundos et quidem sic quosdam inter sese non solum similis, sed undique perfecte et absolute ita pares, ut inter eos nihil prorsus intersit [et eos quidem innumerabiles], itemque homines.  Deinde postulas, ut, si mundus ita sit par alteri mundo, ut inter eos ne minimum quidem intersit, concedatur tibi ut in hoc quoque nostro mundo aliquid alicui sic sit par, ut nihil differat, nihil intersit.  Cur enim, inquies, ex illis individuis, unde omnia Democritus gigni adfirmat, in reliquis mundis et in iis quidem innumerabilibus innumerabiles Q. Lutatii Catuli non modo possint esse, sed etiam sint, in hoc tanto mundo Catulus alter non possit effici?

XVIII. 56.  Primum quidem me ad Democritum vocas, cui non adsentior potiusque refello propter id, quod dilucide docetur a politioribus physicis singularum rerum singulas proprietates esse.  Fac enim antiquos illos Servilios, qui gemini fuerunt, tam similis quam dicuntur, num censes etiam eosdem fuisse?  Non cognoscebantur foris, at domi:  non ab alienis, at a suis.  An non videmus hoc usu venire, ut, quos numquam putassemus a nobis internosci posse, eos consuetudine adhibita tam facile internosceremus, uti ne minimum quidem similes viderentur? 57.  Hic, pugnes licet, non repugnabo:  quin etiam concedam illum ipsum sapientem, de quo omnis hic sermo est, cum ei res similes occurrant, quas non habeat dinotatas, retenturum adsensum nec umquam ulli viso adsensurum, nisi quod tale fuerit, quale falsum esse non possit.  Sed et ad ceteras res habet quandam artem, qua vera a falsis possit distinguere, et ad similitudines istas usus adhibendus est.  Ut mater geminos internoscit consuetudine oculorum, sic tu internosces, si adsueveris.  Videsne ut in proverbio sit ovorum inter se similitudo?  Tamen hoc accepimus, Deli fuisse compluris salvis rebus illis, qui gallinas alere permultas quaestus causa solerent:  ii cum ovum inspexerant, quae id gallina peperisset dicere solebant. 58.  Neque id est contra nos:  nam nobis satis est ova illa non internoscere:  nihil enim magis adsentiri par est, hoc illud esse, quasi inter illa omnino nihil interesset:  habeo enim regulam, ut talia visa vera iudicem, qualia falsa esse non possint:  ab hac mihi non licet transversum, ut aiunt, digitum discedere, ne confundam omnia.  Veri enim et falsi non modo cognitio, sed etiam natura tolletur, si nihil erit quod intersit:  ut etiam illud absurdum sit, quod interdum soletis dicere, cum visa in animos imprimantur, non vos id dicere, inter ipsas impressiones nihil interesse, sed inter species et quasdam formas eorum.  Quasi vero non specie visa iudicentur! quae fidem nullam habebunt sublata veri et falsi nota. 59.  Illud vero perabsurdum, quod dicitis, probabilia vos sequi, si re nulla impediamini.  Primum qui potestis non impediri, cum a veris falsa non distent? deinde quod iudicium est veri, cum sit commune falsi?  Ex his illa necessario nata est [Greek:  epoche], id est adsensionis retentio, in qua melius sibi constitit

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.