‘visus Homerus adesse poeta.’
Idemque in Epicharmo:
‘Nam videbar somniare med ego esse mortuum.’
Itaque, simul ut experrecti sumus, visa illa contemnimus neque ita habemus, ut ea, quae in foro gessimus.
XVII. 52. At enim dum videntur, eadem est in somnis species eorum_que_, quae vigilantes videmus! Primum interest: sed id omittamus. Illud enim dicimus, non eandem esse vim neque integritatem dormientium et vigilantium nec mente nec sensu. Ne vinolenti quidem quae faciunt, eadem approbatione faciunt qua sobrii: dubitant, haesitant, revocant se interdum iisque, quae videntur, imbecillius adsentiuntur, cumque edormiverunt, illa visa quam levia fuerint intellegunt. Quod idem contingit insanis, ut et incipientes furere sentiant et dicant aliquid, quod non sit, id videri sibi, et, cum relaxentur, sentiant atque illa dicant Alcmaeonis:
’Sed mihi ne utiquam cor consentit
cum oculorum
adspectu’ ...
53. At enim ipse sapiens sustinet se in furore, ne approbet falsa pro veris. Et alias quidem saepe, si aut in sensibus ipsius est aliqua forte gravitas aut tarditas aut obscuriora sunt quae videntur aut a perspiciendo temporis brevitate excluditur. Quamquam totum hoc, sapientem aliquando sustinere adsensionem, contra vos est. Si enim inter visa nihil interesset, aut semper sustineret aut numquam. Sed ex hoc genere toto perspici potest levitas orationis eorum, qui omnia cupiunt confundere. Quaerimus gravitatis, constantiae, firmitatis, sapientiae iudicium: utimur exemplis somniantium, furiosorum, ebriosorum. Illud attendimus in hoc omni genere quam inconstanter loquamur? Non enim proferremus vino aut somno oppressos aut mente captos tam absurde, ut tum diceremus interesse inter vigilantium visa et sobriorum et sanorum et eorum, qui essent aliter adfecti, tum nihil interesse. 54. Ne hoc quidem cernunt, omnia se reddere incerta, quod nolunt, ea dico incerta, quae [Greek: adela] Graeci. Si enim res se ita habeant, ut nihil intersit, utrum ita cui videatur, ut insano, an sano, cui possit exploratum esse de sua sanitate? quod velle efficere non mediocris insaniae est. Similitudines vero aut geminorum aut signorum anulis impressorum pueriliter consectantur. Quis enim nostrum similitudines negat esse, cum eae plurimis in rebus appareant? Sed, si satis est ad tollendam cognitionem similia esse multa multorum, cur eo non estis contenti, praesertim concedentibus nobis? et cur id potius contenditis, quod rerum natura non patitur, ut non suo quidque genere sit tale, quale est, nec sit in duobus aut pluribus nulla re differens ulla communitas? ut [sibi] sint et ova ovorum et apes apium simillimae: quid pugnas igitur? aut quid tibi vis in geminis? Conceditur enim similis esse, quo contentus esse potueras: tu autem vis eosdem plane esse, non similis: quod fieri nullo modo potest. 55. Dein confugis ad physicos eos, qui maxime in Academia irridentur, a quibus ne tu quidem iam te abstinebis, et ais Democritum