XVI. 49. Ad has omnis visiones inanis Antiochus quidem et permulta dicebat et erat de hac una re unius diei disputatio. Mihi autem non idem faciendum puto, sed ipsa capita dicenda. Et primum quidem hoc reprehendendum, quod captiosissimo genere interrogationis utuntur, quod genus minime in philosophia probari solet, cum aliquid minutatim et gradatim additur aut demitur. Soritas hoc vocant, quia acervum efficiunt uno addito grano. Vitiosum sane et captiosum genus! Sic enim adscenditis: Si tale visum obiectum est a deo dormienti, ut probabile sit, cur non etiam ut valde veri simile? cur deinde non ut difficiliter a vero internoscatur? deinde ut ne internoscatur quidem? postremo ut nihil inter hoc et illud intersit? Huc si perveneris, me tibi primum quidque concedente, meum vitium fuerit: sin ipse tua sponte processeris, tuum. 50. Quis enim tibi dederit aut omnia deum posse aut ita facturum esse, si possit? quo modo autem sumis, ut, si quid cui simile esse possit, sequatur ut etiam difficiliter internosci possit? deinde ut ne internosci quidem? postremo ut eadem sint? ut, si lupi canibus similes sunt, eosdem dices ad extremum. Et quidem honestis similia sunt quaedam non honesta et bonis non bona et artificiosis minime artificiosa: quid dubitamus igitur adfirmare nihil inter haec interesse? Ne repugnantia quidem videmus? Nihil est enim quod de suo genere in aliud genus transferri possit. At si efficeretur, ut inter visa differentium generum nihil interesset, reperirentur quae et in suo genere essent et in alieno. 51. Quod fieri qui potest? Omnium deinde inanium visorum una depulsio est, sive illa cogitatione informantur, quod fieri solere concedimus, sive in quiete sive per vinum sive per insaniam. Nam ab omnibus eiusdem modi visis perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus, abesse dicemus. Quis enim, cum sibi fingit aliquid et cogitatione depingit, non simul ac se ipse commovit atque ad se revocavit, sentit quid intersit inter perspicua et inania? Eadem ratio est somniorum. Num censes Ennium, cum in hortis cum Ser. Galba vicino suo ambulavisset, dixisse: ’Visus sum mihi cum Galba ambulare?’ At, cum somniavit, ita narravit: