Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.
vestrum probabile?  Nam si, quod cuique occurrit et primo quasi adspectu probabile videtur, id confirmatur, quid eo levius? 36.  Sin ex circumspectione aliqua et accurata consideratione, quod visum sit, id se dicent sequi, tamen exitum non habebunt:  primum quia iis visis, inter quae nihil interest, aequaliter omnibus abrogatur fides:  deinde, cum dicant posse accidere sapienti ut, cum omnia fecerit diligentissimeque circumspexerit, exsistat aliquid quod et veri simile videatur et absit longissime a vero, ne si magnam partem quidem, ut solent dicere, ad verum ipsum aut quam proxime accedant, confidere sibi poterunt.  Ut enim confidant, notum iis esse debebit insigne veri, quo obscurato et oppresso quod tandem verum sibi videbuntur attingere?  Quid autem tam absurde dici potest quam cum ita locuntur:  ’Est hoc quidem illius rei signum aut argumentum et ea re id sequor, sed fieri potest ut id, quod significatur, aut falsum sit aut nihil sit omnino.’  Sed de perceptione hactenus.  Si quis enim ea, quae dicta sunt, labefactare volet, facile etiam absentibus nobis veritas se ipsa defendet.

XII. 37.  His satis cognitis, quae iam explicata sunt, nunc de adsensione atque approbatione, quam Graeci [Greek:  synkatathesin] vocant, pauca dicemus, non quo non latus locus sit, sed paulo ante iacta sunt fundamenta.  Nam cum vim, quae esset in sensibus, explicabamus, simul illud aperiebatur, comprehendi multa et percipi sensibus, quod fieri sine adsensione non potest.  Deinde cum inter inanimum et animal hoc maxime intersit, quod animal agit aliquid—­nihil enim agens ne cogitari quidem potest quale sit—­, aut ei sensus adimendus est aut ea, quae est in nostra potestate sita, reddenda adsensio. 38.  At vero animus quodam modo eripitur iis, quos neque sentire neque adsentiri volunt.  Ut enim necesse est lancem in libra ponderibus impositis deprimi, sic animum perspicuis cedere.  Nam quo modo non potest animal ullum non appetere id, quod accommodatum ad naturam appareat—­Graeci id [Greek:  oikeion] appellant—­, sic non potest obiectam rem perspicuam non approbare.  Quamquam, si illa, de quibus disputatum est, vera sunt, nihil attinet de adsensione omnino loqui.  Qui enim quid percipit, adsentitur statim.  Sed haec etiam secuntur, nec memoriam sine adsensione posse constare nec notitias rerum nec artis, idque, quod maximum est, ut sit aliquid in nostra potestate, in eo, qui rei nulli adsentietur, non erit. 39.  Ubi igitur virtus, si nihil situm est in ipsis nobis?  Maxime autem absurdum vitia in ipsorum esse potestate neque peccare quemquam nisi adsensione:  hoc idem in virtute non esse, cuius omnis constantia et firmitas ex iis rebus constat, quibus adsensa est et quas approbavit, omninoque ante videri aliquid quam agamus necesse est, eique, quod visum sit, adsentiatur.  Qua re qui aut visum aut adsensum tollit, is omnem actionem tollit e vita.

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.