Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

32.  Nec vero satis constituere possum quod sit eorum consilium aut quid velint.  Interdum enim cum adhibemus ad eos orationem eius modi:  ’Si ea, quae disputentur, vera sint, tum omnia fore incerta,’ respondent:  ’Quid ergo istud ad nos? num nostra culpa est? naturam accusa, quae in profundo veritatem, ut ait Democritus, penitus abstruserit.’  Alii autem elegantius, qui etiam queruntur, quod eos insimulemus omnia incerta dicere, quantumque intersit inter incertum et id, quod percipi non possit, docere conantur eaque distinguere.  Cum his igitur agamus, qui haec distinguunt:  illos, qui omnia sic incerta dicunt, ut stellarum numerus par an impar sit, quasi desperatos aliquos relinquamus.  Volunt enim—­et hoc quidem vel maxime vos animadvertebam moveri—­probabile aliquid esse et quasi veri simile, eaque se uti regula et in agenda vita et in quaerendo ac disserendo.

XI. 33.  Quae ista regula est veri et falsi, si notionem veri et falsi, propterea quod ea non possunt internosci, nullam habemus?  Nam si habemus, interesse oportet ut inter rectum et pravum, sic inter verum et falsum.  Si nihil interest, nulla regula est nec potest is, cui est visio veri falsique communis, ullum habere iudicium aut ullam omnino veritatis notam.  Nam cum dicunt hoc se unum tollere, ut quicquam possit ita videri, ut non eodem modo falsum etiam possit videri, cetera autem concedere, faciunt pueriliter.  Quo enim omnia iudicantur sublato reliqua se negant tollere:  ut si quis quem oculis privaverit, dicat ea, quae cerni possent, se ei non ademisse.  Ut enim illa oculis modo agnoscuntur, sic reliqua visis, sed propria veri, non communi veri et falsi nota.  Quam ob rem, sive tu probabilem visionem sive probabilem et quae non impediatur, ut Carneades volebat, sive aliud quid proferes quod sequare, ad visum illud, de quo agimus, tibi erit revertendum. 34.  In eo autem, si erit communitas cum falso, nullum erit iudicium, quia proprium in communi signo notari non potest.  Sin autem commune nihil erit, habeo quod volo:  id enim quaero, quod ita mihi videatur verum, ut non possit item falsum videri.  Simili in errore versantur, cum convicio veritatis coacti perspicua a perceptis volunt distinguere et conantur ostendere esse aliquid perspicui, verum illud quidem impressum in animo atque mente, neque tamen id percipi atque comprehendi posse.  Quo enim modo perspicue dixeris album esse aliquid, cum possit accidere ut id, quod nigrum sit, album esse videatur? aut quo modo ista aut perspicua dicemus aut impressa subtiliter, cum sit incertum vere inaniterne moveatur?  Ita neque color neque corpus nec veritas nec argumentum nec sensus neque perspicuum ullum relinquitur. 35.  Ex hoc illud iis usu venire solet, ut, quidquid dixerint, a quibusdam interrogentur:  ‘Ergo istuc quidem percipis?’ Sed qui ita interrogant, ab iis irridentur.  Non enim urguent, ut coarguant neminem ulla de re posse contendere neque adseverare sine aliqua eius rei, quam sibi quisque placere dicit, certa et propria nota.  Quod est igitur istuc

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.