Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.
in eo summa consisteret:  hanc enim esse regulam totius philosophiae, constitutionem veri falsi, cogniti incogniti:  quam rationem quoniam susciperent docereque vellent quae vis_a_ accipi oporteret et quae repudiari, certe hoc ipsum, ex quo omne veri falsique iudicium esset, percipere eos debuisse:  etenim duo esse haec maxima in philosophia, iudicium veri et finem bonorum, nec sapientem posse esse, qui aut cognoscendi esse initium ignoret aut extremum expetendi, ut aut unde proficiscatur aut quo perveniendum sit nesciat:  haec autem habere dubia neque iis ita confidere, ut moveri non possint, abhorrere a sapientia plurimum.  Hoc igitur modo potius erat ab his postulandum, ut hoc unum saltem, percipi nihil posse, perceptum esse dicerent.  Sed de inconstantia totius illorum sententiae, si ulla sententia cuiusquam esse potest nihil approbantis, sit, ut opinor, dictum satis.

X. 30.  Sequitur disputatio copiosa illa quidem, sed paulo abstrusior—­habet enim aliquantum a physicis—­, ut verear ne maiorem largiar ei, qui contra dicturus est, libertatem et licentiam.  Nam quid eum facturum putem de abditis rebus et obscuris, qui lucem eripere conetur?  Sed disputari poterat subtiliter, quanto quasi artificio natura fabricata esset primum animal omne, deinde hominem maxime, quae vis esset in sensibus, quem ad modum primum visa nos pellerent, deinde appetitio ab his pulsa sequeretur, tum ut sensus ad res percipiendas intenderemus.  Mens enim ipsa, quae sensuum fons est atque etiam ipsa sensus est, naturalem vim habet, quam intendit ad ea, quibus movetur.  Itaque alia visa sic adripit, ut iis statim utatur, alia quasi recondit, e quibus memoria oritur.  Cetera autem similitudinibus construit, ex quibus efficiuntur notitiae rerum, quas Graeci tum [Greek:  ennoias], tum [Greek:  prolepseis] vocant.  Eo cum accessit ratio argumentique conclusio rerumque innumerabilium multitudo, tum et perceptio eorum omnium apparet et eadem ratio perfecta his gradibus ad sapientiam pervenit. 31.  Ad rerum igitur scientiam vitaeque constantiam aptissima cum sit mens hominis, amplectitur maxime cognitionem, et istam [Greek:  katalepsin], quam, ut dixi, verbum e verbo exprimentes comprehensionem dicemus, cum ipsam per se amat—­nihil est enim ei veritatis luce dulcius—­tum etiam propter usum.  Quocirca et sensibus utitur et artis efficit, quasi sensus alteros, et usque eo philosophiam ipsam corroborat, ut virtutem efficiat, ex qua re una vita omnis apta sit.  Ergo ii, qui negant quicquam posse comprehendi, haec ipsa eripiunt vel instrumenta vel ornamenta vitae vel potius etiam totam vitam evertunt funditus ipsumque animal orbant animo, ut difficile sit de temeritate eorum, perinde ut causa postulat, dicere.

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.