Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.
et id appetimus, quod est visum, moveri non potest. 25.  Illud autem, quod movet, prius oportet videri eique credi:  quod fieri non potest, si id, quod visum erit, discerni non poterit a falso.  Quo modo autem moveri animus ad appetendum potest, si id, quod videtur, non percipitur accommodatumne naturae sit an alienum?  Itemque, si quid offici sui sit non occurrit animo, nihil umquam omnino aget, ad nullam rem umquam impelletur, numquam movebitur.  Quod si aliquid aliquando acturus est, necesse est id ei verum, quod occurrit, videri. 26.  Quid quod, si ista vera sunt, ratio omnis tollitur, quasi quaedam lux lumenque vitae, tamenne in ista pravitate perstabitis?  Nam quaerendi initium ratio attulit, quae perfecit virtutem, cum esset ipsa ratio confirmata quaerendo.  Quaestio autem est appetitio cognitionis quaestionisque finis inventio.  At nemo invenit falsa, nec ea, quae incerta permanent, inventa esse possunt, sed, cum ea, quae quasi involuta fuerunt, aperta sunt, tum inventa dicuntur.  Sic et initium quaerendi et exitus percipiendi et comprehendendi tenet_ur_.  Itaque argumenti conclusio, quae est Graece [Greek:  apodeixis], ita definitur:  ‘ratio, quae ex rebus perceptis ad id, quod non percipiebatur, adducit.’

IX. 27.  Quod si omnia visa eius modi essent, qualia isti dicunt, ut ea vel falsa esse possent, neque ea posset ulla notio discernere, quo modo quemquam aut conclusisse aliquid aut invenisse diceremus aut quae esset conclusi argumenti fides?  Ipsa autem philosophia, quae rationibus progredi debet, quem habebit exitum?  Sapientiae vero quid futurum est? quae neque de se ipsa dubitare debet neque de suis decretis, quae philosophi vocant [Greek:  dogmata], quorum nullum sine scelere prodi poterit.  Cum enim decretum proditur, lex veri rectique proditur, quo e vitio et amicitiarum proditiones et rerum publicarum nasci solent.  Non potest igitur dubitari quin decretum nullum falsum possit esse sapientique satis non sit non esse falsum, sed etiam stabile, fixum, ratum esse debeat, quod movere nulla ratio queat.  Talia autem neque esse neque videri possunt eorum ratione, qui illa visa, e quibus omnia decreta sunt nata, negant quicquam a falsis interesse. 28.  Ex hoc illud est natum, quod postulabat Hortensius, ut id ipsum saltem perceptum a sapiente diceretis, nihil posse percipi.  Sed Antipatro hoc idem postulanti, cum diceret ei, qui adfirmaret nihil posse percipi, consentaneum esse unum tamen illud dicere percipi posse, ut alia non possent, Carneades acutius resistebat.  Nam tantum abesse dicebat, ut id consentaneum esset, ut maxime etiam repugnaret.  Qui enim negaret quicquam esse quod perciperetur, eum nihil excipere:  ita necesse esse, ne id ipsum quidem, quod exceptum non esset, comprehendi et percipi ullo modo posse. 29.  Antiochus ad istum locum pressius videbatur accedere.  Quoniam enim id haberent Academici decretum,—­sentitis enim iam hoc me [Greek:  dogma] dicere—­, nihil posse percipi, non debere eos in suo decreto, sicut in ceteris rebus, fluctuare, praesertim cum

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.