sequitur, maiora nectens, ut haec, quae quasi expletam
rerum comprehensionem amplectuntur: ’si
homo est, animal est mortale, rationis particeps.’
Quo e genere nobis notitiae rerum imprimuntur, sine
quibus nec intellegi quicquam nec quaeri disputarive
potest. 22. Quod si essent falsae notitiae—[Greek:
ennoias] enim notitias appellare tu videbare—,
si igitur essent hae falsae aut eius modi visis impressae,
qualia visa a falsis discerni non possent, quo tandem
his modo uteremur? quo modo autem quid cuique rei
consentaneum esset, quid repugnaret videremus?
Memoriae quidem certe, quae non modo philosophiam,
sed omnis vitae usus omnisque artis una maxime continet,
nihil omnino loci relinquitur. Quae potest enim
esse memoria falsorum? aut quid quisquam meminit,
quod non animo comprehendit et tenet? Ars vero
quae potest esse nisi quae non ex una aut duabus, sed
ex multis animi perceptionibus constat? Quam
si subtraxeris, qui distingues artificem ab inscio?
Non enim fortuito hunc artificem dicemus esse, illum
negabimus, sed cum alterum percepta et comprehensa
tenere videmus, alterum non item. Cumque artium
aliud eius modi genus sit, ut tantum modo animo rem
cernat, aliud, ut moliatur aliquid et faciat, quo modo
aut geometres cernere ea potest, quae aut nulla sunt
aut internosci a falsis non possunt, aut is, qui fidibus
utitur, explere numeros et conficere versus? Quod
idem in similibus quoque artibus continget, quarum
omne opus est in faciendo atque agendo. Quid
enim est quod arte effici possit, nisi is, qui artem
tractabit, multa perceperit?
VIII. 23. Maxime vero virtutum cognitio confirmat
percipi et comprehendi multa posse. In quibus
solis inesse etiam scientiam dicimus, quam nos non
comprehensionem modo rerum, sed eam stabilem quoque
et immutabilem esse censemus, itemque sapientiam,
artem vivendi, quae ipsa ex sese habeat constantiam.
Ea autem constantia si nihil habeat percepti et cogniti,
quaero unde nata sit aut quo modo? Quaero etiam,
ille vir bonus, qui statuit omnem cruciatum perferre,
intolerabili dolore lacerari potius quam aut officium
prodat aut fidem, cur has igitur sibi tam gravis leges
imposuerit, cum quam ob rem ita oporteret nihil haberet
comprehensi, percepti, cogniti, constituti? Nullo
igitur modo fieri potest ut quisquam tanti aestimet
aequitatem et fidem, ut eius conservandae causa nullum
supplicium recuset, nisi iis rebus adsensus sit, quae
falsae esse non possint. 24. Ipsa vero sapientia,
si se ignorabit sapientia sit necne, quo modo primum
obtinebit nomen sapientiae? deinde quo modo suscipere
aliquam rem aut agere fidenter audebit, cum certi
nihil erit quod sequatur? cum vero dubitabit quid
sit extremum et ultimum bonorum, ignorans quo omnia
referantur, qui poterit esse sapientia? Atque
etiam illud perspicuum est, constitui necesse esse
initium, quod sapientia, cum quid agere incipiat,
sequatur, idque initium esse naturae accommodatum.
Nam aliter appetitio—eam enim volumus esse
[Greek: hormen]—, qua ad agendum impellimur,