Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.
reprehensus a patre Catulo, et, ut docuit Antiochus, in id ipsum se induit, quod timebat.  Cum enim ita negaret, quicquam esse, quod comprehendi posset—­id enim volumus esse [Greek:  akatalepton]—­, si illud esset, sicut Zeno definiret, tale visum—­iam enim hoc pro [Greek:  phantasiai] verbum satis hesterno sermone trivimus—­visum igitur impressum effictumque ex eo, unde esset, quale esse non posset, ex eo, unde non esset, id nos a Zenone definitum rectissime dicimus:  qui enim potest quicquam comprehendi, ut plane confidas perceptum id cognitumque esse, quod est tale, quale vel falsum esse possit? hoc cum infirmat tollitque Philo, iudicium tollit incogniti et cogniti:  ex quo efficitur nihil posse comprehendi.  Ita imprudens eo, quo minime volt, revolvitur.  Qua re omnis oratio contra Academiam suscipitur a nobis, ut retineamus eam definitionem, quam Philo voluit evertere.  Quam nisi obtinemus, percipi nihil posse concedimus.

VII. 19.  Ordiamur igitur a sensibus:  quorum ita clara iudicia et certa sunt, ut, si optio naturae nostrae detur, et ab ea deus aliqui requirat contentane sit suis integris incorruptisque sensibus an postulet melius aliquid, non videam quid quaerat amplius.  Nec vero hoc loco exspectandum est, dum de remo inflexo aut de collo columbae respondeam:  non enim is sum, qui quidquid videtur tale dicam esse quale videatur.  Epicurus hoc viderit et alia multa.  Meo autem iudicio ita est maxima in sensibus veritas, si et sani sunt ac valentes et omnia removentur, quae obstant et impediunt.  Itaque et lumen mutari saepe volumus et situs earum rerum, quas intuemur, et intervalla aut contrahimus aut diducimus, multaque facimus usque eo, dum adspectus ipse fidem faciat sui iudicii.  Quod idem fit in vocibus, in odore, in sapore, ut nemo sit nostrum qui in sensibus sui cuiusque generis iudicium requirat acrius. 20.  Adhibita vero exercitatione et arte, ut oculi pictura teneantur, aures cantibus, quis est quin cernat quanta vis sit in sensibus?  Quam multa vident pictores in umbris et in eminentia, quae nos non videmus! quam multa, quae nos fugiunt in cantu, exaudiunt in eo genere exercitati! qui primo inflatu tibicinis Antiopam esse aiunt aut Andromacham, quum id nos ne suspicemur quidem.  Nihil necesse est de gustatu et odoratu loqui, in quibus intellegentia, etsi vitiosa, est quaedam tamen.  Quid de tactu, et eo quidem, quem philosophi interiorem vocant, aut doloris aut voluptatis? in quo Cyrenaici solo putant veri esse iudicium, quia sentiatur:—­potestne igitur quisquam dicere inter eum, qui doleat, et inter eum, qui in voluptate sit, nihil interesse? aut, ita qui sentiet non apertissime insaniat? 21.  Atqui qualia sunt haec, quae sensibus percipi dicimus, talia secuntur ea, quae non sensibus ipsis percipi dicuntur, sed quodam modo sensibus, ut haec:  ’illud est album, hoc dulce, canorum illud, hoc bene olens, hoc asperum.’  Animo iam haec tenemus comprehensa, non sensibus.  ‘Ille’ deinceps ‘equus est, ille canis.’  Cetera series deinde

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.