Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.
quin contra suum doctorem librum etiam ederet, qui Sosus inscribitur.  Tum igitur et cum Heraclitum studiose audirem contra Antiochum disserentem et item Antiochum contra Academicos, dedi Antiocho operam diligentius, ut causam ex eo totam cognoscerem.  Itaque compluris dies adhibito Heraclito doctisque compluribus et in iis Antiochi fratre, Aristo, et praeterea Aristone et Dione, quibus ille secundum fratrem plurimum tribuebat, multum temporis in ista una disputatione consumpsimus.  Sed ea pars, quae contra Philonem erat, praetermittenda est:  minus enim acer est adversarius is, qui ista, quae sunt heri defensa, negat Academicos omnino dicere.  Etsi enim mentitur, tamen est adversarius lenior.  Ad Arcesilam Carneademque veniamus.

V. 13.  Quae cum dixisset, sic rursus exorsus est:  Primum mihi videmini—­me autem nomine appellabat, cum veteres physicos nominatis, facere idem, quod seditiosi cives solent, cum aliquos ex antiquis claros viros proferunt, quos dicant fuisse popularis, ut eorum ipsi similes esse videantur.  Repetunt ii a P. Valerio, qui exactis regibus primo anno consul fuit, commemorant reliquos, qui leges popularis de provocationibus tulerint, cum consules essent; tum ad hos notiores, C. Flaminium, qui legem agrariam aliquot annis ante secundum Punicum bellum tribunus plebis tulerit invito senatu et postea bis consul factus sit, L. Cassium, Q. Pompeium:  illi quidem etiam P. Africanum referre in eundem numerum solent.  Duos vero sapientissimos et clarissimos fratres, P. Crassum et P. Scaevolam, aiunt Ti.  Graccho auctores legum fuisse, alterum quidem, ut videmus, palam, alterum, ut suspicantur, obscurius.  Addunt etiam C. Marium.  Et de hoc quidem nihil mentiuntur.  Horum nominibus tot virorum atque tantorum expositis eorum se institutum sequi dicunt. 14.  Similiter vos, cum perturbare, ut illi rem publicam, sic vos philosophiam bene iam constitutam velitis, Empedoclem, Anaxagoram, Democritum, Parmenidem, Xenophanem, Platonem etiam et Socratem profertis.  Sed neque Saturninus, ut nostrum inimicum potissimum nominem, simile quicquam habuit veterum illorum nec Arcesilae calumnia conferenda est cum Democriti verecundia.  Et tamen isti physici raro admodum, cum haerent aliquo loco, exclamant quasi mente incitati, Empedocles quidem, ut interdum mihi furere videatur, abstrusa esse omnia, nihil nos sentire, nihil cernere, nihil omnino quale sit posse reperire:  maiorem autem partem mihi quidem omnes isti videntur nimis etiam quaedam adfirmare plusque profiteri se scire quam sciant. 15.  Quod si illi tum in novis rebus quasi modo nascentes haesitaverunt, nihilne tot saeculis, summis ingeniis, maximis studiis explicatum putamus? nonne, cum iam philosophorum disciplinae gravissimae constitissent, tum exortus est ut in optima re publica Ti.  Gracchus qui otium perturbaret, sic Arcesilas qui constitutam philosophiam everteret et in eorum auctoritate delitisceret, qui negavissent quicquam sciri aut percipi posse? quorum e numero tollendus

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.