IV. 10. Hic Catulus: Etsi heri, inquit, id, quod quaerebatur, paene explicatum est, ut tota fere quaestio tractata videatur, tamen exspecto ea, quae te pollicitus es, Luculle, ab Antiocho audita dicturum. Equidem, inquit Hortensius, feci plus quam vellem: totam enim rem Lucullo integram servatam oportuit. Et tamen fortasse servata est: a me enim ea, quae in promptu erant, dicta sunt, a Lucullo autem reconditiora desidero. Tum ille: Non sane, inquit, Hortensi, conturbat me exspectatio tua, etsi nihil est iis, qui placere volunt, tam adversarium, sed quia non laboro quam valde ea, quae dico, probaturus sim, eo minus conturbor. Dicam enim nec mea nec ea, in quibus, si non fuerint, non vinci me malim quam vincere. Sed mehercule, ut quidem nunc se causa habet, etsi hesterno sermone labefactata est, mihi tamen videtur esse verissima. Agam igitur, sicut Antiochus agebat: nota enim mihi res est. Nam et vacuo animo illum audiebam et magno studio, eadem de re etiam saepius, ut etiam maiorem exspectationem mei faciam quam modo fecit Hortensius. Cum ita esset exorsus, ad audiendum animos ereximus. 11. At ille: Cum Alexandriae pro quaestore, inquit, essem, fuit Antiochus mecum et erat iam antea Alexandriae familiaris Antiochi Heraclitus Tyrius, qui et Clitomachum multos annos et Philonem audierat, homo sane in ista philosophia, quae nunc prope dimissa revocatur, probatus et nobilis: cum quo Antiochum saepe disputantem audiebam, sed utrumque leniter. Et quidem isti libri duo Philonis, de quibus heri dictum a Catulo est, tum erant adlati Alexandriam tumque primum in Antiochi manus venerant: et homo natura lenissimus—nihil enim poterat fieri illo mitius—stomachari tamen coepit. Mirabar: nec enim umquam ante videram. At ille, Heracliti memoriam implorans, quaerere ex eo viderenturne illa Philonis aut ea num vel e Philone vel ex ullo Academico audivisset aliquando? Negabat. Philonis tamen scriptum agnoscebat: nec id quidem dubitari poterat: nam aderant mei familiares, docti homines, P. et C. Selii et Tetrilius Rogus, qui se illa audivisse Romae de Philone et ab eo ipso illos duos libros dicerent descripsisse. 12. Tum et illa dixit Antiochus, quae heri Catulus commemoravit a patre suo dicta Philoni, et alia plura, nec se tenuit