Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.
rerum, verborum maiorem Hortensius, sed quo plus in negotiis gerendis res quam verba prosunt, hoc erat memoria illa praestantior, quam fuisse in Themistocle, quem facile Graeciae principem ponimus, singularem ferunt:  qui quidem etiam pollicenti cuidam se artem ei memoriae, quae tum primum proferebatur, traditurum respondisse dicitur oblivisci se malle discere, credo, quod haerebant in memoria quaecumque audierat et viderat.  Tali ingenio praeditus Lucullus adiunxerat etiam illam, quam Themistocles spreverat, disciplinam.  Itaque ut litteris consignamus quae monumentis mandare volumus, sic ille in animo res insculptas habebat. 3.  Tantus ergo imperator in omni genere belli fuit, proeliis, oppugnationibus, navalibus pugnis totiusque belli instrumento et apparatu, ut ille rex post Alexandrum maximus hunc a se maiorem ducem cognitum quam quemquam eorum, quos legisset, fateretur.  In eodem tanta prudentia fuit in constituendis temperandisque civitatibus, tanta aequitas, ut hodie stet Asia Luculli institutis servandis et quasi vestigiis persequendis.  Sed etsi magna cum utilitate rei publicae, tamen diutius quam vellem tanta vis virtutis atque ingeni peregrinata afuit ab oculis et fori et curiae.  Quin etiam, cum victor a Mithridatico bello revertisset, inimicorum calumnia triennio tardius quam debuerat triumphavit.  Nos enim consules introduximus paene in urbem currum clarissimi viri:  cuius mihi consilium et auctoritas quid tum in maximis rebus profuisset dicerem, nisi de me ipso dicendum esset:  quod hoc tempore non est necesse.  Itaque privabo illum potius debito testimonio quam id cum mea laude communicem.

II. 4.  Sed quae populari gloria decorari in Lucullo debuerunt, ea fere sunt et Graecis litteris celebrata et Latinis.  Nos autem illa externa cum multis, haec interiora cum paucis ex ipso saepe cognovimus.  Maiore enim studio Lucullus cum omni litterarum generi tum philosophiae deditus fuit quam qui illum ignorabant arbitrabantur, nec vero ineunte aetate solum, sed et pro quaestore aliquot annos et in ipso bello, in quo ita magna rei militaris esse occupatio solet, ut non multum imperatori sub ipsis pellibus otii relinquatur.  Cum autem e philosophis ingenio scientiaque putaretur Antiochus, Philonis auditor, excellere, eum secum et quaestor habuit et post aliquot annos imperator, cumque esset ea memoria, quam ante dixi, ea saepe audiendo facile cognovit, quae vel semel audita meminisse potuisset.  Delectabatur autem mirifice lectione librorum, de quibus audiebat.

5.  Ac vereor interdum ne talium personarum cum amplificare velim, minuam etiam gloriam.  Sunt enim multi qui omnino Graecas non ament litteras, plures qui philosophiam, reliqui, etiam si haec non improbent, tamen earum rerum disputationem principibus civitatis non ita decoram putant.  Ego autem, cum Graecas litteras M. Catonem in senectute didicisse acceperim, P. autem Africani historiae loquantur in legatione illa nobili, quam ante censuram obiit, Panaetium unum omnino comitem fuisse, nec litterarum Graecarum

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.