33. August. contra Academicos II. Sec.26.: id probabile vel veri simile Academici vacant, quod nos ad agendum sine adsensione potent invitare. ... Talia, inquit Academicus, mihi videntur omnia quae probabilia vel veri similia putavi nominanda: quae tu si alio nomine vis vocare, nihil repugno. Satis enim mihi est te iam bene accepisse quid dicam, id est, quibus rebus haec nomina imponam; non enim vocabulorum opificem, sed rerum inquisitorem decet esse sapientem. [Proximis post hunc locum verbis perspicue asseverat Augustinus haec ipsius esse Ciceronis verba.]
34. Augustin. c. Acad. III. Sec.15. Est in libris Ciceronis quae in huius causae (i.e. Academicorum) patrocinium scripsit, locus quidam.... Academico sapienti ab omnibus ceterarum sectarum, qui sibi sapientes videntur, secundas partes dari; cum primas sibi quemque vindicare necesse sit; ex quo posse probabiliter confici eum recte primum esse iudicio suo, qui omnium ceterorum judicio sit secundus.
35. Augustin. c. Acad. III. Sec.43. Ait enim Cicero illis (i.e. Academicis) morem fuisse occultandi sententiam suam nec eam cuiquam, nisi qui secum ad senectutem usque vixissent, aperire consuesse.
36. Augustin. De Civit. Dei VI. 2. Denique et ipse Tullius huic (i.e. M.T. Varroni) tale testimonium perhibet, ut in libris Academicis eam quae ibi versatur disputationem se habuisse cum M. Varrone, homine, inquit, omnium facile acutissimo et sine ulla dubitatione doctissimo.
* * * * *
ACADEMICORUM PRIORUM
LIBER II.
I. 1. Magnum ingenium Luci Luculli magnumque optimarum artium studium, tum omnis liberalis et digna homine nobili ab eo percepta doctrina, quibus temporibus florere in foro maxime potuit, caruit omnino rebus urbanis. Ut enim admodum adolescens cum fratre pari pietate et industria praedito paternas inimicitias magna cum gloria est persecutus, in Asiam quaestor profectus, ibi permultos annos admirabili quadam laude provinciae praefuit; deinde absens factus aedilis, continuo praetor—licebat enim celerius legis praemio—, post in Africam, inde ad consulatum, quem ita gessit ut diligentiam admirarentur omnes, ingenium cognoscerent. Post ad Mithridaticum bellum missus a senatu non modo opinionem vicit omnium, quae de virtute eius erat, sed etiam gloriam superiorum. 2. Idque eo fuit mirabilius, quod ab eo laus imperatoria non admodum exspectabatur, qui adolescentiam in forensi opera, quaesturae diuturnum tempus Murena bellum in Ponto gerente in Asia pace consumpserat. Sed incredibilis quaedam ingeni magnitudo non desideravit indocilem usus disciplinam. Itaque cum totum iter et navigationem consumpsisset partim in percontando a peritis, partim in rebus gestis legendis, in Asiam factus imperator venit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis. Habuit enim divinam quandam memoriam