Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

18.  Nonius p. 139. Mordicibus et mordicus pro morsu, pro morsibus ...  Cic.  Academicorum lib.  III.:  perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus, abesse dicemus. = Lucullus Sec.51.

19.  Nonius p. 117. Gallinas.  Cic.  Academicorum lib.  III.:  qui gallinas alere permultas quaestus causa solerent:  ii cum ovum inspexerant, quae gallina peperisset dicere solebant. = Lucullus Sec.57.

EX LIBRO IIII.

20.  Nonius p. 69, Adstipulari positum est adsentiri.  Cic. in Academicis lib.  IIII.:  falsum esse....  Antiochus. = Lucullus Sec.67.

21.  Nonius p. 65. Maeniana ab inventore eorum Maenio dicta sunt; unde et columna Maenia.  Cic.  Academicorum lib.  IIII.:  item ille cum aestuaret, veterum ut Maenianorum, sic Academicorum viam secutus est. = Lucullus Sec.70.

22.  Nonius p. 99. Dolitum, quod dolatum usu dicitur, quod est percaesum vel abrasum vel effossum ...  Cicero dolatum Academicorum lib.  IIII.:  non enim est e saxo sculptus aut e robore dolatus. = Lucullus Sec.100.

23.  Nonius p. 164. Ravum fulvum.  Cic.  Academicorum lib.  IIII.:  quia nobismet ipsis tum caeruleum, tum ravum videtur, quodque nunc a sole conlucet.... = Lucullus Sec.105.

24.  Nonius p. 107. Exanclare est perpeti vel superare.  Cic.  Academicorum lib.  IIII.:  credoque Clitomacho ita scribenti ut Herculi quendam laborem exanclatum. = Lucullus Sec.108.

25.  Nonius p. 163. Pingue positum pro impedito et inepto.  Cic.  Academicorum lib.  IIII.:  quod ipsi ... contrarium. = Lucullus Sec.109.

26.  Nonius p. 122. Infinitatem.  Cic.  Academicorum lib.  IIII.:  at hoc Anaximandro infinitatem. = Lucullus Sec.118.

27.  Nonius p. 65. Natrices dicuntur angues natantes Cic.  Academicorum lib.  IIII.:  sic enim voltis ... fecerit. = Lucullus Sec.120.

28.  Nonius p. 189. Uncinatum ab unco.  Cic.  Academicorum lib.  IIII.:  nec ut ille qui asperis et hamatis uncinatisque corpusculis concreta haec esse dicat. = Lucullus Sec.121.

29.  Martianus Capella V. Sec.517, p. 444, ed.  Kopp. Cicero ... in Academicis:  latent ista omnia, Varro, magnis obscurata et circumfusa tenebris. = Lucullus Sec.122.

30.  Nonius p. 102. E regione positum est ex adverso.  Cic.  Academicorum lib.  IIII.:  nec ego non ita ... vos etiam dicitis e regione nobis in contraria parte terrae qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia. = Lucullus Sec.123.

31.  Nonius p. 80. Balbuttire est cum quadam linguae haesitatione et confusione trepidare, Cic.  Academicorum lib.  IIII.:  plane, ut supra dictus, Stoicus perpauca balbuttiens. = Lucullus Sec.135.

Ex LIBRIS INCERTIS.

32.  Lactantius Inst. div.  III. 14. Haec tua verba sunt (sc.  Cicero!):  mihi autem non modo ad sapientiam caeci videmur, sed ad ea ipsa quae aliqua ex parte cerni videantur, hebetes et obtusi.

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.