Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

XII. 43.  Quae cum dixisset:  Breviter sane minimeque obscure exposita est, inquam, a te, Varro, et veteris Academiae ratio et Stoicorum:  verum esse [autem] arbitror, ut Antiocho, nostro familiari, placebat, correctionem veteris Academiae potius quam aliquam novam disciplinam putandam.  Tunc Varro:  Tuae sunt nunc partes, inquit, qui ab antiquorum ratione desciscis et ea, quae ab Arcesila novata sunt, probas, docere quod et qua de causa discidium factum sit, ut videamus satisne ista sit iusta defectio. 44.  Tum ego:  Cum Zenone, inquam, ut accepimus, Arcesilas sibi omne certamen instituit, non pertinacia aut studio vincendi, ut mihi quidem videtur, sed earum rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationis adduxerant Socratem et iam ante Socratem Democritum, Anaxagoram, Empedoclem, omnis paene veteres:  qui nihil cognosci, nihil percipi, nihil sciri posse dixerunt:  angustos sensus, imbecillos animos, brevia curricula vitae et, ut Democritus, in profundo veritatem esse demersam, opinionibus et institutis omnia teneri, nihil veritati relinqui, deinceps omnia tenebris circumfusa esse dixerunt. 45.  Itaque Arcesilas negabat esse quicquam quod sciri posset, ne illud quidem ipsum, quod Socrates sibi reliquisset:  sic omnia latere censebat in occulto:  neque esse quicquam quod cerni aut intellegi posset:  quibus de causis nihil oportere neque profiteri neque adfirmare quemquam neque adsensione approbare, cohibereque semper et ab omni lapsu continere temeritatem, quae tum esset insignis, cum aut falsa aut incognita res approbaretur, neque hoc quicquam esse turpius quam cognitioni et perceptioni adsensionem approbationemque praecurrere.  Huic rationi quod erat consentaneum faciebat, ut contra omnium sententias dicens in eam plerosque deduceret, ut cum in eadem re paria contrariis in partibus momenta rationum invenirentur, facilius ab utraque parte adsensio sustineretur. 46.  Hanc Academiam novam appellant, quae mihi vetus videtur, si quidem Platonem ex illa vetere numeramus, cuius in libris nihil adfirmatur et in utramque partem multa disseruntur, de omnibus quaeritur, nihil certi dicitur:  sed tamen illa, quam exposui_sti_, vetus, haec nova nominetur:  quae usque ad Carneadem perducta, qui quartus ab Arcesila fuit, in eadem Arcesilae ratione permansit.  Carneades autem nullius philosophiae partis ignarus et, ut cognovi ex iis, qui illum audierant, maximeque ex Epicureo Zenone, qui cum ab eo plurimum dissentiret, unum tamen praeter ceteros mirabatur, incredibili quadam fuit facultate....

* * * * *

ACADEMICORUM POSTERIORUM FRAGMENTA.

EX LIBRO I.

1.  Nonius p. 65 Merc. Digladiari dictum est dissentire et dissidere, dictum a gladiis.  Cicero Academicorum lib.  I.:  quid autem stomachatur Menesarchus? quid Antipater digladiatur cum Carneade tot voluminibus?

2.  Nonius s.v. concinnare p. 43. Idem in Academicis lib.  I.:  qui cum similitudine verbi concinere maxime sibi videretur.

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.