Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

IX.  Et recte, inquit, respondes:  praeclare enim explicatur Peripateticorum et Academiae veteris auctoritas.  Aristoteles primus species, quas paulo ante dixi, labefactavit:  quas mirifice Plato erat amplexatus, ut in iis quiddam divinum esse diceret.  Theophrastus autem, vir et oratione suavis et ita moratus, ut prae se probitatem quandam et ingenuitatem ferat, vehementius etiam fregit quodam modo auctoritatem veteris disciplinae:  spoliavit enim virtutem suo decore imbecillamque reddidit, quod negavit in ea sola positum esse beate vivere. 34.  Nam Strato, eius auditor, quamquam fuit acri ingenio, tamen ab ea disciplina omnino semovendus est:  qui cum maxime necessariam partem philosophiae, quae posita est in virtute et moribus, reliquisset totumque se ad investigationem naturae contulisset, in ea ipsa plurimum dissedit a suis.  Speusippus autem et Xenocrates, qui primi Platonis rationem auctoritatemque susceperant, et post eos Polemo et Crates unaque Crantor, in Academia congregati, diligenter ea, quae a superioribus acceperant, tuebantur.  Iam Polemonem audiverant adsidue Zeno et Arcesilas. 35.  Sed Zeno cum Arcesilam anteiret aetate valdeque subtiliter dissereret et peracute moveretur, corrigere conatus est disciplinam.  Eam quoque, si videtur, correctionem explicabo, sicut solebat Antiochus.  Mihi vero, inquam, videtur, quod vides idem significare Pomponium.

X. Zeno igitur nullo modo is erat, qui, ut Theophrastus, nervos virtutis inciderit, sed contra, qui omnia quae ad beatam vitam pertinerent in una virtute poneret nec quicquam aliud numeraret in bonis, idque appellaret honestum, quod esset simplex quoddam et solum et unum bonum. 36.  Cetera autem etsi nec bona nec mala essent, tamen alia secundum naturam dicebat, alia naturae esse contraria.  His ipsis alia interiecta et media numerabat.  Quae autem secundum naturam essent, ea sumenda et quadam aestimatione dignanda docebat, contraque contraria:  neutra autem in mediis relinquebat, in quibus ponebat nihil omnino esse momenti. 37.  Sed quae essent sumenda, ex iis alia pluris esse aestimanda, alia minoris.  Quae pluris, ea praeposita appellabat, reiecta autem quae minoris.  Atque ut haec non tam rebus quam vocabulis commutaverat, sic inter recte factum atque peccatum, officium et contra officium media locabat quaedam:  recte facta sola in bonis actionibus ponens, prave, id est peccata, in malis:  officia autem servata praetermissaque media putabat, ut dixi. 38.  Cumque superiores non omnem virtutem in ratione esse dicerent, sed quasdam virtutes natura aut more perfectas, hic omnis in ratione ponebat, cumque illi ea genera virtutum, quae supra dixi, seiungi posse arbitrarentur, hic nec id ullo modo fieri posse disserebat nec virtutis usum modo, ut superiores, sed ipsum habitum per se esse praeclarum, nec tamen virtutem cuiquam adesse quin ea semper uteretur.  Cumque perturbationem animi illi ex homine non tollerent, naturaque et condolescere et concupiscere et extimescere et efferri laetitia

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.