VIII. 30. Tertia deinde philosophiae pars, quae erat in ratione et in disserendo, sic tractabatur ab utrisque. Quamquam oriretur a sensibus, tamen non esse iudicium veritatis in sensibus. Mentem volebant rerum esse iudicem: solam censebant idoneam cui crederetur, quia sola cerneret id, quod semper esset simplex et unius modi et tale quale esset. Hanc illi [Greek: idean] appellabant, iam a Platone ita nominatam, nos recte speciem possumus dicere. 31. Sensus autem omnis hebetes et tardos esse arbitrabantur, nec percipere ullo modo res eas, quae subiectae sensibus viderentur, quae essent aut ita parvae, ut sub sensum cadere non possent, aut ita mobiles et concitatae, ut nihil umquam unum esset constans, ne idem quidem, quia continenter laberentur et fluerent omnia. Itaque hanc omnem partem rerum opinabilem appellabant. 32. Scientiam autem nusquam esse censebant nisi in animi notionibus atque rationibus: qua de causa definitiones rerum probabant, et has ad omnia, de quibus disceptabatur, adhibebant. Verborum etiam explicatio probabatur, id est, qua de causa quaeque essent ita nominata, quam [Greek: etymologian] appellabant: post argumentis et quasi rerum notis ducibus utebantur ad probandum et ad concludendum id, quod explanari volebant: itaque tradebatur omnis dialecticae disciplina, id est, orationis ratione conclusae. Huic quasi ex altera parte oratoria vis dicendi adhibebatur, explicatrix orationis perpetuae ad persuadendum accommodatae. 33. Haec erat illis disciplina a Platone tradita: cuius quas acceperim mutationes, si voltis, exponam. Nos vero volumus, inquam, ut pro Attico etiam respondeam.