Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.
vitam, nec tamen beatissimam, nisi adiungerentur et corporis et cetera, quae supra dicta sunt, ad virtutis usum idonea. 23.  Ex hac descriptione agendi quoque aliquid in vita et officii ipsius initium reperiebatur:  quod erat in conservatione earum rerum, quas natura praescriberet.  Hinc gignebatur fuga desidiae voluptatumque contemptio:  ex quo laborum dolorumque susceptio multorum magnorumque recti honestique causa et earum rerum, quae erant congruentes cum descriptione naturae, unde et amicitia exsistebat et iustitia atque aequitas:  eaeque voluptatibus et multis vitae commodis anteponebantur.  Haec quidem fuit apud eos morum institutio et eius partis, quam primam posui, forma atque descriptio.

24.  De natura autem—­id enim sequebatur—­ita dicebant, ut eam dividerent in res duas, ut altera esset efficiens, altera autem quasi huic se praebens, ea quae efficeretur aliquid.  In eo, quod efficeret, vim esse censebant, in eo autem, quod efficeretur, materiam quandam:  in utroque tamen utrumque:  neque enim materiam ipsam cohaerere potuisse, si nulla vi contineretur, neque vim sine aliqua materia.  Nihil est enim quod non alicubi esse cogatur.  Sed quod ex utroque, id iam corpus et quasi qualitatem quandam nominabant:  dabitis enim profecto, ut in rebus inusitatis, quod Graeci ipsi faciunt, a quibus haec iam diu tractantur, utamur verbis interdum inauditis.

VII. 25.  Nos vero, inquit Atticus:  quin etiam Graecis licebit utare, cum voles, si te Latina forte deficient.  Bene sane facis:  sed enitar ut Latine loquar, nisi in huiusce modi verbis, ut philosophiam aut rhetoricam aut physicam aut dialecticam appellem, quibus, ut aliis multis, consuetudo iam utitur pro Latinis.  Qualitates igitur appellavi, quas [Greek:  poiotetas] Graeci vocant, quod ipsum apud Graecos non est vulgi verbum, sed philosophorum, atque id in multis.  Dialecticorum vero verba nulla sunt publica:  suis utuntur.  Et id quidem commune omnium fere est artium.  Aut enim nova sunt rerum novarum facienda nomina aut ex aliis transferenda.  Quod si Graeci faciunt, qui in his rebus tot iam saecula versantur, quanto id magis nobis concedendum est, qui haec nunc primum tractare conamur? 26.  Tu vero, inquam, Varro, bene etiam meriturus mihi videris de tuis civibus, si eos non modo copia rerum auxeris, uti fecisti, sed etiam verborum.  Audebimus ergo, inquit, novis verbis uti te auctore, si necesse erit.  Earum igitur qualitatum sunt aliae principes, aliae ex his ortae.  Principes sunt unius modi et simplices:  ex his autem ortae variae sunt et quasi multiformes.  Itaque aer—­utimur enim pro Latino—­et ignis et aqua et terra prima sunt:  ex his autem ortae animantium formae earumque rerum, quae gignuntur e terra.  Ergo illa initia et, ut e Graeco vertam, elementa dicuntur:  e quibus aer et ignis movendi vim habent et efficiendi, reliquae partes accipiendi et quasi patiendi, aquam dico et terram.  Quintum genus, e quo essent astra mentesque, singulare eorumque quattuor, quae supra dixi, dissimile Aristoteles quoddam

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.